Thesauros Literature Epic Thebais

Thebais

Thebais Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Book 4

 
Martis et ensiferas inter potes ire catervas?
 
quamquam utinam quires 2! nuper te pallida vidi,
 
dum premis obnixo venabula comminus apro,
 
poplite succiduo resupinum ac paene ruentem,
 
et ni curvato torsissem spicula cornu, 325
 
nunc ubi bella tibi? nil te mea tela iuvabunt
 
nec teretes arcu-, maculis nec discolor atris
 
hic, cui fidis, equus: magnis conatibus instas,
 
vix Dryadum thalamis Erymanthiadumque furori
 
Nympharum mature puer. sunt omina vera: 330
 
mirabar, cur templa mihi tremuisse Dianae
 
nuper et inferior vultu dea visa, sacrisque
 
exuviae cecidere tholis; hoc segnior arcus
 
difficilesque manus et nullo in vulnere certae.
 
exspecta, dum maior honos, dum firmius aevum, 335
 
dum roseis venit umbra genis vultusque recedunt
 
ore mei; tunc bella tibi ferrumque, quod ardes,
 
ipsa dabo, et nullo matris revocabere fletu,
 
nunc refer arma domum! vos autem hunc ire sinetis,
 
Arcades, o saxis nimirum et robore nati?’ 340
 
plura cupit; fusi circum natusque ducesque
 
solantur minuuntque metus, et iam horrida clangunt
 
signa tubae, nequit illa pio dimittere natum
 
complexu multumque duci commendat Adrasto.
 
At parte ex alia Cadmi Mavortia plebes, 345
 
maesta ducis furiis nec molli territa fama,
 
quando his vulgatum descendere viribus Argos,
 
tardius illa quidem regis causaque pudore,
 
verum bella movet, nulli destringere ferrum
 
impetus, aut umeros clipeo clausisse paterno 350
 
dulce nec alipedum iuga comere, qualia belli
 
gaudia; deiecti trepidas sine mente, sine ira
 
promisere manus; hic aegra in sorte parentem
 
unanimum, hic dulces primaevae coniugis annos
 
ingemit, et gremio miseros adcrescere natos. 355
 
bellator nulli caluit deus; ipsa vetusto
 
moenia lapsa situ magnaeque Amphionis arces
 
iam fessum senio nudant latus, et fide sacra
 
aequatos caelo surdum atque ignobile muros
 
firmat opus. tamen et Boeotis urbibus ultrix 360

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme