Thesauros Literature Epic Thebais

Thebais

Thebais Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Book 4

 
Aegion Arenenque, et quas Theseia Troezen
 
addit opes, ne rara movens inglorius iret
 
agmina, neu raptos patriae sentiret honores,
 
idem habitus, eadem arma viro. quae debitus hospes
 
hiberna sub nocte tulit: Teumesius implet 85
 
terga leo et gemino lucent hastilia ferro,
 
aspera volnifieo subter latus ense riget Sphinx,
 
iam regnum matrisque sinus fidasque sorores
 
spe votisque tenet, tamen et de turre suprema
 
attonitam totoque exstantem corpore longe 90
 
respicit Argian; haec mentem oculosque reducit
 
coniugis et dulces avertit pectore Thebas.
 
Ecce inter medios patriae ciet agmina gentis
 
fulmineus Tydeus, iam laetus et integer artus,
 
ut primae strepuere tubae: ceu lubricus alta 95
 
anguis humo verni blanda ad spiramina solis
 
erigitur liber senio et squalentibus annis
 
exutus laetisque minax interviret herbis:
 
a miser! agrestum si quis per gramen hianti:
 
obvius et primo fraudaverit ora veneno. 100
 
huic quoque praesentes Aetolis urbibus adfert
 
belli fama viros: sensit scopulosa Pylene
 
fletaque cognatis avibus Meleagria Pleuron
 
et praeceps Calydon, et quae Iove provocat Iden
 
Olenos, Ioniis et fluctibus hospita portu 105
 
Chalcis et Herculea turpatus gymnade vultus
 
amnis; adhuc imis vix truncam adtollere frontem
 
ausus aquis glaucoque caput submersus in antro
 
maeret, anhelantes aegrescunt pulvere ripae,
 
omnibus aeratae propugnant pectora crates, 110
 
pilaque saeva manu, patrius stat casside Mavors,
 
undique magnanimum pubes delecta coronant
 
Oeniden. hilarem bello notisque decorum
 
vulneribus; non ille minis Polynicis et ira
 
inferior, dubiumque adeo, cui bella gerantur. 115
 
Maior at inde novis it Doricus ordo sub armis,
 
qui ripas, Lyrcie, tuas. tua litora multo
 
vomere suspendunt, fluviorum ductor Achivum,
 
Inache—Persea neque enim violentior exit
 
amnis humo, cum Taurum aut Pleiadas hausit aquosas 120

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme