Book 4
rauca sonat vallis, saxosumque impulit aures
murmur: ibi exsultans conclamat ab agmine primus,
sicut erat levibus tollens vexilla maniplis
Argus aquae! longusque virum super ora cucurrit
clamor aquae! sic Ambracii per litora ponti
805
nauticus in remis iuvenum monstrante magistro
fit sonus inque vicem contra percussa reclamat
terra, salutatus cum Leucada pandit Apollo,
incubuere vadis passim discrimine nullo
turba simul primique, nequit secernere mixtos
810
aequa sitis, frenata suis in curribus intrant
armenta, et pleni dominis armisque feruntur
quadripedes; hos turbo rapax, hos lubrica fallunt
saxa, nec implicitos fluvio reverentia reges
proterere aut mersisse vado clamantis amici
815
ora. fremunt undae, longusque a fontibus amnis
diripitur, modo lene virens et gurgite puro
perspicuus nunc sordet aquis egestus ab imis
alveus; inde tori riparum et proruta turbant
gramina; iam crassus caenoque et pulvere sordens,
820
quamquam expleta sitis, bibitur tamen, agmina bello
decertare putes iustumque in gurgite Martem
perfurere aut captam tolli victoribus urbem.
Atque aliquis regum medio circumfluus amni:
‘silvarum, Nemea. longe regina virentum,
825
lecta Rivis sedes, quam tu non Herculis actis
dura magis, rabidi cum colla comantia monstri
augeret et tumidos animam angustaret in artus!
hac saevisse tenus populorum in coepta tuorum
sufficiat: tuque o cunctis insuete domari
830
solibus, aeternae largitor corniger undae,
laetus eas, quacumque domo gelida ora resolvis
immortale tumens; neque enim tibi cana repostas
Bruma nives raptasque alio de fonte refundit
Arcus aquas gravidive indulgent nubila Cori.
835
sed tuus et nulli ruis expugnabilis astro.
te nec Apollineus Ladon nec Xanthus uterque
Spercheusque minax Centaureusque Lycormas
praestiterint; tu pace mihi, tu nube sub ipsa
armorum festisque super celebrabere mensas—
840