Book 4
cum tristem Hypsipylen ducibus sudatus Achaeis
ludus et atra sacrum recolet trieteris Ophelten.
Ergo nec ardentes clipeos vectare nec artos
thoracum nexus—tantum sitis horrida torret—
sufficiunt: non ora modo angustisque perusti
725
faucibus, interior sed vis quatit, aspera pulsu
corda, gelant venae, et siccis cruor aeger adhaeret
visceribus: tunc sole putris, tunc pulvere tellus
exhalat calidam nubem, non spumeus imber
manat equum: siccis inlidunt ora lupatis,
730
ora catenatas procul exsertantia linguas;
nec legem dominosve pati, sed perfurit arvis
flammatum pecus, huc illuc impellit Adrastus
exploratores, si stagna Licymnia restent.
si quis Amymones superet liquor: omnia caecis
735
ignibus hausta sedent, nec spes umentis Olympi.
ceu flavam Libyen desertaque pulveris Afri
conlustrent nullaque umbratam nube Syenen.
Tandem inter silvas—sic Euhius ipse pararat—
errantes subitam pulchro in maerore tuentur
740
Hypsipyles; illi quamvis et ad ubera Opheltes
non suus. Inachii proles infausta Lycurgi.
dependet—neglecta comam nec dives amictu—
regales tamen ore notae, nec mersus acerbis
exstat honos, tunc haec adeo stupefactus Adrastus:
745
‘diva potens nemorum—nam te vultusque pudorque
mortali de stirpe negant—. quae laeta sub isto
igne poli non quaeris aquas, succurre propinquis
gentibus: Arquitenens seu te Latonia casto
de grege transmisit thalamis, seu lapsus ab astris
750
non humilis fecundat amor—neque enim ipse deorum
arbiter Argolidum thalamis novus—. aspice maesta
agmina. nos ferro meritas exscindere Thebas
mens tulit, imbelli sed nunc sitis aspera fato
submittitque animos et inertia robora carpit
755
da fessis in rebus opem, seu turbidus amnis,
seu tibi foeda palus; nihil hae in sorte pudendum,
nil humile est: tu nunc Ventis pluvioque rogaris
pro Iove, tu refugas vires et pectora bellis
exanimata reple: sic hoc tibi sidere dextro
760