Book 3
flectere corda paro; solum hoc tamen anxia, solum
obtestor, quid me Tyrio sociare marito
progeniem caram infaustisque dabas hymenaeis?
dum fore praeclaros armis et vivida rebus
pectora vipereo Tyrios de sanguine iactas
285
demissumque Iovis serie genus, a! mea quanto
Sithonia mallem nupsisset virgo sub Arcto
trans Borean Thracasque tuos. indigna parumne
pertulimus, divae Veneris quod filia longum
reptat et Illyricas deiectat virus in herbas?
290
nunc gentem immeritam—’ lacrimas non pertulit ultra
Bellipotens, hastam laeva transumit et alto,
haud mora, desiluit curru, clipeoque receptam
laedit in amplexu dictisque ita mulcet amicis:
‘O mihi bellorum requies et sacra voluptas
295
unaque pax animo! soli cui tanta potestas
divorumque hominumque meis occurrere telis
impune et media quamvis in caede frementes
hos adsistere equos, hunc ensem avellere dextrae,
nec mihi Sidonii genialia foedera Cadmi
300
nec tua cara fides—ne falsa incessere gaude!—
exciderunt: prius in patrui deus infera mergar
stagna et pallentes agar exarmatus ad umbras,
sed nunc fatorum monitus mentemque supremi
iussus obire patris—neque enim Vulcania tali
305
imperio manus apta legi—, quo pectore contra
ire Iovem dictasque parem contemnere leges,
cui modo—pro vires!—terras caelumque fretumque
adtremere oranti tantosque ex ordine vidi
delituisse deos? sed ne mihi corde supremos
310
concipe, cara, metus! quando haec mutare potestas
nulla datur—cum iam Tyriis sub moenibus ambae
bellabunt gentes, adero et socia arma iuvabo.
tunc me sanguineo late defervere campo
res super Argolicas haud sic deiecta videbis;
315
hoc mihi ius, nec fata vetant.’ sic orsus aperto
flagrantes immisit equos, non ocius alti
in terras cadit ira Iovis, si quando nivalem
Othryn et Arctoae gelidum caput institit Ossae
armavitque in nube manum: volat ignea moles
320