Book 2
Hesperidum et dirum Phrixei velleris aurum;
tum varias pestes raptumque interplicat atro
Tisiphones de crine ducem, et quae pessima ceston
vis probat; haec circum spumis lunaribus ungit
callidus atque hilari perfundit cuncta veneno.
285
non hoc Pasithea blandarum prima sororum,
non Decor Idaliusque puer, sed Luctus et Irae
et Dolor et tota pressit Discordia dextra.
prima fides operi. Cadmum comitata iacentem
Harmonia versis in sibila dira querellis
290
Illyricos longo suleavit pectore campos.
improba mox Semele vix dona nocentia collo
induit, et fallax intravit limina Iuno.
teque etiam, infelix, perhibent, locasta. decorum
possedisse nefas; vultus hac laude colebat,
295
heu quibus, heu placitura toris! post longior ordo.
tunc donis Argia nitet vilisque sororis
ornatus sacro praeculta supervenit auro.
viderat hoc coniunx perituri vatis et aras
ante omnis epulasque trucem secreta coquebat
300
invidiam, saevis detur si quando potiri
cultibus. heu nihil auguriis adiuta propinquis.
quos optat gemitus, quantas cupit impia clades!
digna quidem, sed quid miseri decepta mariti
arma, quid insontes nati meruere furores?
305
Postquam regales epulas et gaudia vulgi
bisseni clusere dies. Ismenius heros
respicere ad Thebas iamque et sua quaerere regna,
quippe animum subit illa dies. qua, sorte benigna
fratris, Echionia steterat privatus in aula,
310
respiciens descisse deos trepidoque tumultu
dilapsos comites, nudum latus omne fugamque
fortunae, namque una soror producere tristis
exsulis ausa vias; etiam hanc in limine primo
liquerat et magna lacrimas incluserat ira.
315
tunc quos excedens hilares, quis cultus iniqui
praecipuus ducis, et profugo quos ipse notarat
ingemuisse sibi, per noctem ae luce sub omni
digerit: exedere animum dolor iraque demens
et, qua non gravior mortalibus addita curis,
320