Book 2
sidera lucis equi—ramos ac vellera fronti
deripuit, confessus avum, dirique nepotis
incubuit stratis, iugulum mox caede patentem
nudat et undanti perfundit vulnere somnum,
illi rupta quies, attollit membra foroque
125
eripitur plenus monstris, vanumque cruorem
excutiens simul horret avum fratremque requirit,
qualis ubi audito venantum murmure tigris
horruit in maculas somnosque excussit inertes;
bella cupit laxatque genas et temperat ungues,
130
mox ruit in turmas natisque alimenta cruentis
spirantem fert ore virum: sic excitus ira
ductor in absentem consumit proelia fratrem.
Et iam Mygdoniis elata cubilibus alto
dispulerat caelo gelidas Aurora tenebras,
135
rorantes excussa comas multumque sequenti
sole rubens; illi roseus per nubila seras
advertit flammas alienumque aethera tardo
Lucifer exit equo, donec pater igneus orbem
impleat atque ipsi radios vetet esse sorori:
140
cum senior Talaionides nec longa morati
Dircaeusque gradum pariterque Acheloius heros
corripuere toris, illos post verbera fessos
exceptamque hiemem cornu perfuderat omni
Somnus; at Inachio tenuis sub pectore regi
145
tracta quies, dum mente deos inceptaque versat
hospitia, et quae sint generis adscita repertis
fata movet, postquam mediis in sedibus aulae
congressi inque vicem dextras iunxere locumque,
quo serere arcanas aptum atque evolvere curas,
150
insidunt, prior his dubios compellat Adrastus:
‘egregii iuvenum, quos non sine numine regnis
invexit nox dextra meis, quibus ipse per imbres
fulminibus mixtos intempestumque Tonantem
has meus usque domos vestigia fecit Apollo,
155
non equidem obscurum vobis plebique Pelasgae
esse rear, quantis conubia nostra procorum
turba petant studiis; geminae mihi namque, nepotum
laeta Ades, aequo pubescunt sidere natae,
quantus honos quantusque pudor, ne credite patri,
160