Book 2
rupibus evellit; dein toto sanguine nixus
sustinet, immanem quaerens librare ruinam,
qualis in adversos Lapithas erexit inanem
magnanimus cratera Pholus. stupet obvia leto
turba superstantem atque emissi turbine montis
565
obruitur; simul ora virum, simul arma manusque
fractaque commixto sederunt pectora ferro,
quattuor hic adeo disiecti mole sub una
congemuere, fuga tremefactum protinus agmen
excutitur coeptis, neque enim temnenda iacebant
570
funera: fulmineus Dorylas, quem regibus ardens
aequabat virtus, Martisque e semine Theron
terrigenas confisus avos, nec vertere cuiquam
frena secundus Halys, sed tune pedes occubat arvis,
Pentheumque trahens nondum te Phaedimus aequo,
575
Bacche, genus, quorum ut subitis exterrita fatis
agmina turbatam vidit laxare catervam,
quae duo sola manu gestans adelinia monti
fixerat, intorquet iacula et fugientibus addit,
mox in plana libens, nudo ne in pectore tela
580
inciderent, saltu praeceps defertur et orbem,
quem procul oppresso vidit Therone volutum,
corripuit, tergoque et vertice tegmina nota
saeptus et hostili propugnans pectora parma
constitit, inde iterum densi glomerantur in unum
585
Ogygidae firmantque gradum; trahit ocius ensem
Bistonium Tydeus, Mavortia munera magni
Oeneos, et partes pariter divisus in omnes
hos obit atque illos ferroque micantia tela
decutit; impediant numero seque ipsa vicissim .
590
arma premunt, nec vis conatibus ulla, sed ipsae
in socios errare manus et corpora turba
involvi prolapsa sua; manet ille ruentes
angustus telis et inexpugnabilis obstat,
non aliter—Getieae si fas est credere Phlegrae—
595
armatum immensus Briarcus stetit aethera contra,
hinc Phoebi pharetras, hinc torvae Pallados anguis,
inde Pelethroniam praefixa cuspide pinum
Martis, at hinc lasso mutata Pyracmone temnens
fulmina, cum toto nequiquam obsessus Olympo
600