Book 2
non Dryadum placet umbra choris, non commoda sacris
Faunorum, diraeque etiam fugere volucres
prodigiale nemus. tacitis huc gressibus acti
deveniunt peritura cohors, hostemque superbum
adnixi iaculis et humi posita arma tenentes
525
exspectant densaque nemus statione coronant.
Coeperat umenti Phoebum subtexere palla
Nox et caeruleam terris infuderat umbram,
ille propinquabat silvis et ab aggere celso
scuta virum galeasque videt rutilare comantis.
530
qua laxant rami nemus adversaque sub umbra
flammeus aeratis lunae tremor errat in armis,
obstipuit visis, ibat tamen; horrida tantum
spicula et inclusum capulo tenus admovet ensem,
ac prior unde, viri, quidve occultata in armis?
535
non humili terrore rogat, nec reddita contra
vox. fidamque negant suspecta silentia pacem,
ecce autem vasto Chthonii contorta lacerto.
quo duce freta cohors, fuscas intervolat auras
hasta; sed audenti deus et fortuna recessit.
540
per tamen Olenii tegimen suis atraque saetis
terga super laevos umeros vicina emori
effugit et viduo iugulum ferit inrita ligno,
tunc horrere comae sanguisque in corda gelari.
huc ferus atque illuc animum pallentiaque ira
545
ora ferens—nec tanta putat sibi bella parari—:
‘ferte gradum contra campoque erumpite aperto!
quis timor audendi. quae tanta ignavia? solus,
solus in arma voco.’ neque in his mora: quos ubi plures.
quam ratus, innumeris videt excursare latebris,
550
hos prodire iugis, illos e vallibus imis
crescere, nec paucos campo, totumque sub armis
conlucere iter, ut clausas indagine profert
in medium vox prima feras, quae sola medendi
turbata ratione via est, petit ardua dirae
555
Sphingos et abscisis infringens cautibus lineas
exsuperat iuga dira manus, scopuloque potitus,
unde procul tergo metus et via prona nocendi,
saxum ingens, quod vix plena cervice gementes
vertere humo valeant murisque inferre iuvenci,
560