Book 12
largiar exsequias? nec si fatale potestas
Argos et impulsas cineri miscere Mycenas,
meque super, cui vita — nefas! — et sanguine nati
partus honos, eademne dies, eadem impia bella
te, puer, et diros misere in Tartara fratres?
85
et nunc Oedipodi par est fortuna doloris
ac mihi? quam similes gemimus, bone Iuppiter, umbras!
accipe, nate, tui nova libamenta triumphi,
accipe et hoc regimen dextrae frontisque superbae
vincula, quae patri minimum laetanda dedisti.
90
regem te, regem tristes Eteocleos umbrae
aspiciant.’ simul haec dicens crinemque manumque
destruit, accensaque iterat violentius ira:
‘ saevum agedum immitemque vocent, si funera Lernae
tecum ardere veto; longos utinam addere sensus
95
corporibus caeloque animas Ereboque nocentes
pellere fas, ipsumque feras, ipsum unca volucrum
ora sequi atque artus regum monstrare nefandos!
ei mihi, quod positos humus alma diesque resolvet.
quare iterum repetens iterumque edico: suprema
100
ne quis ope et flammis ausit iuvisse Pelasgos;
aut nece facta luet numeroque explebit adempta
corpora; per superos magnumque Menoecea iuro.’
dixit, et abreptum comites in tecta ferebant.
Flebilis interea vacuis comitatus ab Argis —
105
fama trahit miseras — orbae viduaeque ruebant
Inachides ceu capta manus; sua volnera cuique,
par habitus cunctis, deiecti in pectora crines
accinctique sinus; manant lacera ora cruentis
unguibus, et molles planctu crevere lacerti.
110
prima per attonitas nigrae regina catervae,
tristibus inlabens familiis iterumque resurgens,
quaerit inops Argia vias; non regia cordi,
non pater: una fides, unum Polynicis amati
nomen in ore sedet; Dircen infaustaque Cadmi
115
moenia posthabitis velit incoluisse Mycenis.
proxima Lernaeo Calydonidas agmine mixtas
Tydeos exsequiis trahit haud cessura sorori
Deipyle; scelus illa quidem morsusque profanos
audierat miseranda viri, sed cuncta iacenti
120