Thesauros Literature Epic Thebais

Thebais

Thebais Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Book 12

 
non cum peltiferis, ait, ‘haec tibi pugna puellis,
 
virgineas ne crede manus: hic cruda virorum
 
proelia, nos magnum qui Tydea quique furentem
 
Hippomedonta neci Capaneaque misimus umbris
 
pectora, quae bellum praeceps amentia suasit, 765
 
improbe? nonne vides, quos ulciscare, iacentes?’
 
sic ait, et frustra periturum missile summo
 
adfixit clipeo, risit vocesque manumque
 
horridus Aegides, ferrataque arbore magnos
 
molitur iactus, nec non prius ore superbo 770
 
intonat: ‘Argolici, quibus haec datur hostia, manes,
 
pandite Tartareum chaos ultricesque parate
 
Eumenidas, venit ecce Creon!’ sic fatus, et auras
 
dissipat hasta tremens; tunc qua subtemine duro
 
multiplicem tenues iterant thoraca catenae, 775
 
incidit: emicuit per mille foramina sanguis
 
impius; ille oculis extremo errore solutis
 
labitur, adsistit Theseus gravis armaque tollens:
 
iamne dare exstinctis iustos, ait, ‘hostibus ignes,
 
iam victos operire placet? vade atra dature 780
 
supplicia extremique tamen secure sepulcri.’
 
Accedunt utrimque pio vexilla tumultu
 
permiscentque manus; medio iam foedera bello,
 
iamque hospes Theseus; orant succedere muris
 
dignarique domos, nec tecta hostilia victor 785
 
aspernatus init; gaudent matresque nurusque
 
Ogygiae, qualis thyrso bellante subactus
 
mollia laudabat iam marcidus orgia Ganges,
 
ecce per adversas Dircaei verticis umbras
 
femineus quatit astra fragor, matresque Pelasgae 790
 
decurrunt: quales Bacchea ad bella vocatae
 
Thyiades amentes, magnum quas poscere credas
 
aut fecisse nefas; gaudent lamenta novaeque
 
exsultant lacrimae; rapit huc, rapit impetus illuc,
 
Thesea magnanimum quaerant prius, anne Creonta, 795
 
anne suos: vidui ducunt ad corpora luctus.
 
Non ego, centena si quis mea pectora laxet
 
voce deus, tot busta simul vulgique ducumque,
 
tot pariter gemitus dignis conatibus aequem:
 
turbine quo sese caris impleverit audax 800

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme