Book 12
laetifici plausus missusque ad sidera vulgi
clamor et emeritis hilaris tuba nuntiat armis,
ante ducem spolia et, duri Mavortis imago,
virginei currus cumulataque fercula cristis
et tristes ducuntur equi truncaeque bipennes,
525
quis nemora et solidam Maeotida caedere suetae,
corytique leves portantur et ignea gemmis
cingula et informes dominarum sanguine peltae.
ipsae autem nondum trepidae sexumve fatentur,
nec vulgare gemunt aspernanturque precari,
530
et tantum innuptae quaerunt delubra Minervae,
primus amor niveis victorem cernere vectum
quadriiugis; nec non populos in semet agebat
Hippolyte, iam blanda genas patiensque mariti
foederis, hanc patriae ritus fregisse severos
535
Atthides oblique secum mirantur operto
murmure, quod nitidi crines, quod pectora palla
tota latent, magnis quod barbara semet Athenis
misceat atque hosti veniat paritura marito.
Paulum et ab insessis maestae Pelopeides aris
540
promovere gradum seriemque et dona triumphi
mirantur, victique animo rediere mariti,
atque ubi tardavit currus et ab axe superbo
explorat causas victor poscitque benigna
aure preces, ausa ante alias Capaneia coniunx:
545
‘belliger Aegide, subitae cui maxima laudis
semina de nostris aperit Fortuna ruinis,
non externa genus, dirae nec conscia noxae
turba sumus: domus Argos erat regesque mariti,
non utinam et fortes! quid enim septena movere
550
castra et Agenoreos opus emendare penates?
nec querimur caesos: haec bellica iura vicesque
armorum; sed non Siculis exorta sub antris
monstra nec Ossaei bello cecidere bimembres.
mitto genus clarosque patres: hominum, inclyte Theseu,
555
sanguis erant, homines, eademque in sidera, eosdem
sortitus animarum alimentaque vestra creati,
quos vetat igne Creon Stygiaeque a limine portae,
ceu sator Eumenidum aut Lethaei portitor amnis,
submovet ac dubio caelique Erebique sub axe
560