Thesauros Literature Epic Thebais

Thebais

Thebais Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Book 11

 
non comites, non ferre piae vestigia natae
 
aeque valent: tantum miserae dolor ultimus addit
 
robur, et exsangues crudescunt luctibus anni.
 
iamque decus galeae, iam spicula saeva ligabat
 
ductor et ad lituos hilarem intrepidumque tubarum 325
 
prospiciebat equum, subito cum apparuit ingens
 
mater, et ipse metu famulumque expalluit omnis
 
coetus, et oblatam retro dedit armiger hastam.
 
‘quis furor? unde iterum regni integrata resurgit
 
Eumenis? ipsi etiam post omnia, comminus ipsi 330
 
stabitis? usque adeo geminas duxisse cohortes
 
et facinus mandasse parum est? quo deinde redibit
 
victor? in hosne sinus? o diri coniugis olim
 
felices tenebrae! datis, improba lumina, poenas,
 
haec spectanda dies? quo, saeve, minantia flectis 335
 
ora? quid alternus voltus pallorque ruborque
 
mutat, et obnixi frangunt mala murmura dentes?
 
me miseram, vinces! prius haec tamen arma necesse est
 
experiare domi: stabo ipso in limine portae
 
auspicium infelix scelerumque immanis imago. 340
 
haec tibi canities, haec sunt calcanda, nefande,
 
ubera, perque uterum sonipes hic matris agendus,
 
parce: quid oppositam capulo parmaque repellis?
 
non ego te contra Stygiis feralia sanxi
 
vota deis, caeco nec Erinyas ore rogavi. 345
 
exaudi miseram: genetrix te, saeve, precatur,
 
non pater; adde moram sceleri et metire, quod audes,
 
sed pulsat muros germanus et impia contra
 
bella ciet. non mater enim, non obstat eunti
 
ulla soror; te cuncta rogant, hic plangimus omnes, 350
 
ast ibi vix unus pugnas dissuadet Adrastus,
 
aut fortasse iubet: tu limina avita deosque
 
linquis et a nostris in fratrem amplexibus exis?’
 
At parte ex alia taeitos obstante tumultu
 
Antigone furata gradus — nee easta retardat 355
 
virginitas — volat Ogygii fastigia muri
 
exsuperare furens; senior comes haeret eunti
 
Actor, et hic summas non duraturus ad arces,
 
utque procul visis paulum dubitavit in armis,
 
adgnovitque — nefas! — iaculis et voce superba 360

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme