Book 11
macte, potes digne Thebarum sceptra tueri.
haec tua prima dies, sed cur nova contrariis amens
iura? quid anguste tantos metiris honores?
exsilium intendis. timida inclementia regum
ista! feros avidus quin protinus imbuis enses?
685
crede, licet, veniat cupidus parere satelles
intrepidusque secet non evitantia colla.
incipe! an exspectas, ut pronus supplice dextra
sternar et immitis domini vestigia quaeram?
finge autem temptare, sines? mihine ulla minaris
690
supplicia, aut ullos reris superesse timores?
linquere tecta iubes? caelum terramque reliqui
sponte, atque ultricem crudelis in ora retorsi
non ullo cogente manum: quid tale iubere,
rex inimice, potes? fugio excedoque nefandis
695
sedibus; an refert, quo funera longa measque
transportem tenebras? ne non gens cuncta precanti
concedat, patriae quantum miser incubo terrae?
sed dulces Thebae, nimirum hic clarior ortus,
et meliora meos permulcent sidera voltus,
700
hic genetrix natique, habeas Thebana regasque
moenia, quo Cadmus, quo Laius omine rexit
quoque ego; sic thalamos, sic pignora fida capessas,
nec tibi sit virtus fortunam evadere dextra,
sed lucem deprensus ames. satis omina sanxi,
705
duc, age, nata procul, quid te autem luctibus addo?
da, rex magne, ducem.’ timuit miseranda relinqui
Antigone mutatque preces: ‘felicia per te
regna, verende Creon, sanctasque Menoeceos umbras:
da veniam adflicto dictisque ignosce superbis.
710
hunc morem fandi longae fecere querellae;
nec soli ferus iste tibi: sic fata deosque
adloquitur, durus luctu, facilisque nec ipsi
saepe mihi; pridem indomito sub pectore vivit
libertas misera et saevae spes aspera mortis.
715
et nunc ecce tuas inritat callidus iras
suppliciumque cupit; sed tu maioribus, oro,
imperii potiare bonis, altusque iacentes
praetereas, et magna ducum vereare priorum
funera, et hic quondam solio sublimis et armis
720