Book 11
nec vox ulla seni: iacet immugitque cruentis
vulneribus, nec verba diu temptata sequuntur,
dum tractat galeas atque ora latentia quaerit,
tandem muta diu genitor suspiria solvit:
‘tarda meam, pietas, longo post tempore mentem
605
percutis? estne sub hoc hominis clementia corde?
vineis io miserum, vineis, Natura, parentem!
en habeo gemitus lacrimaeque per arida serpunt
volnera et in molles sequitur manus impia planctus,
accipite infandae iusta exsequialia mortis,
610
crudeles, nimiumque mei! nec noscere natos
adloquiumque aptare licet; dic, virgo, precanti,
quem teneo? quo nunc vestras ego saevus honore
prosequar inferias? o si fodienda redirent
lumina et in voltus saevire ex more potestas!
615
heu dolor, heu iusto magis exaudita parentis
vota malaeque preces! quisnam fuit ille deorum,
qui stetit orantem iuxta praereptaque verba
dictavit Fatis? furor illa et movit Erinys
et pater et genetrix et regna oculique cadentes;
620
nil ego: per Ditem iuro dulcesque tenebras
immeritamque ducem, subeam sic Tartara digna
morte, nec irata fugiat me Laius umbra,
ei mihi, quos nexus fratrum, quae volnera tracto!
solvite quaeso manus infestaque vincula tandem
625
dividite, et medium nunc saltem admittite patrem.’
talia dequestus paulatim insumpserat iras
mortis, et occulte telum, ni nata vetaret,
quaerebat; sed cauta manu subtraxerat enses
Antigone, furit inde senex: ‘ubi noxia tela?
630
heu Furiae! num totum abiit in corpora ferrum?’
dicentem comes aegra levat mutumque dolorem
ipsa premit, saevum gaudens planxisse parentem.
Olim autem inceptae clamore exterrita pugnae
regina extulerat notum penetralibus ensem,
635
ensem sceptriferi spolium lacrimabile Lai.
multaque cum superis et diro questa cubili
et nati furiis et primi coniugis umbris,
luctata est dextra, et prono vix pectore ferrum
intravit tandem: venas perrumpit aniles
640