Book 11
tecta incessentem, magno prius omnia planetu
implet et ex muris ceu descensura profatur:
‘comprime tela manu paulumque hancrespice turrem,
frater, et horrentes refer in mea lumina cristas i
agnoscisne hostes? sic annua pacta fidemque
365
poscimus? hi questus, haec est bona causa modesti
exsulis? Argolicos per te, germane, penates —
nam Tyriis iam nullus honos — per si quid in illa
dulce domo, submitte animos: en utraque gentis
turba rogant ambaeque acies; rogat illa suorum
370
Antigone devota malis suspectaque regi,
et tantum tua, dure, soror, saltem ora trucesque
solve genas; liceat voltus fortasse supremum
noscere dilectos et ad haec lamenta videre,
anne fleas, illum gemitu iam supplice mater
375
frangit et exsertum dimittere dicitur ensem:
tu mihi fortis adhuc? mihi, quae tua nocte dieque
exsilia erroresque fleo, iamiamque tumentem
placavi tibi saepe patrem? quid crimine solvis
germanum? nempe ille fidem et stata foedera rupit,
380
ille nocens saevusque suis; tamen ecce vocatus
non venit.’ his paulum furor elanguescere dictis
coeperat, obstreperet quamquam atque obstaret Erinys;
iam submissa manus, lente iam flectit habenas,
iam tacet; erumpunt gemitus, lacrimasque fatetur
385
cassis; hebent irae, pariterque et abire nocentem
et venisse pudet: subito cum matre repulsa
Eumenis eiecit fractis Eteoclea portis
clamantem: ‘venio solumque, quod ante vocasti,
invideo; ne incesse moras, gravis arma tenebat
390
mater; io patria, o regum incertissima tellus,
nunc certe victoris eris!’ nec mitior ille
tandem inquit, ‘scis, saeve, fidem et descendis in aequum?
o mihi nunc primum longo post tempore, frater,
congredere: hae leges, haec foedera sola supersunt.’
395
sic hostile tuens fratrem; namque uritur alto
corde, quod innumeri comites, quod regia cassis
instratusque ostro sonipes, quod fulva metallo
parma micet, quamquam haud armis inhonorus et ipse
nec palla volgare nitens: opus ipsa novarat
400