Book 10
Oedipodionii mutent diademata fratres!
quid superos hominesve queror? tu, saeve Menoeceu,
tu miseram ante omnes properasti exstinguere matrem,
unde hic mortis amor? quae sacra insania menti?
quosve ego conceptus aut quae male pignora fudi
805
tam diversa mihi? nimirum Martius anguis,
quaeque novis proavum tellus effloruit armis —
hinc animi tristes nimiusque in pectore Mavors,
et de matre nihil, sponte en ultroque peremptus
inrumpis maestas Fatis nolentibus umbras.
810
ast egomet Danaos Capaneaque tela verebar:
haec erat, haec metuenda manus ferrumque, quod amens
ipsa dedi. viden ut iugulo consumpserit ensem?
altius haud quisquam Danaum mucrone subisset.’
Diceret infelix etiamnum et cuncta repleret
815
questibus: abducunt comites famulaeque perosam
solantes thalamoque tenent, sedet eruta multo
ungue genas; non illa diem, non verba precantum
respicit aut visus flectit tellure relictos,
iam vocis, iam mentis inops, sic aspera tigris
820
fetibus abreptis Scythico deserta sub antro
accubat et tepidi lambit vestigia saxi;
nusquam irae, sedit rabidi feritasque famesque
oris, eunt praeter secura armenta gregesque:
aspicit illa iacens; ubi enim, quibus ubera pascat
825
aut quos ingenti premat exspectata rapina?
Hactenus arma, tubae, ferrumque et vulnera: sed nunc
comminus astrigeros Capaneus tollendus in axis.
non mihi iam solito vatum de more canendum;
maior ab Aoniis poscenda amentia lucis:
830
mecum omnes audete deae! sive ille profunda
missus nocte furor, Capaneaque signa secutae
arma Iovem contra Stygiae rapuere sorores,
seu virtus egressa modum, seu gloria praeceps,
seu magnae data fata neci, seu laeta malorum
835
principia et blandae superum mortalibus irae.
Iam sordent terrena viro taedetque profundae
caedis, et exhaustis olim Graiumque suisque
missilibus lassa respexit in aethera dextra,
ardua mox torvo metitur culmina visu,
840