Thesauros Literature Epic Thebais

Thebais

Thebais Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Book 1

 
et generis miseresce tui. sunt impia late
 
regna tibi, melius generos passura nocentes.’
 
Finierat precibus miscens convicia Iuno.
 
at non ille gravis dictis, quamquam aspera motu,
 
reddidit haec: ‘equidem haud rebar te mente secunda 285
 
laturam, quodcumque tuos, licet aequus, in Argos
 
consulerem, neque me, si detur copia, fallit
 
multa super Thebis Bacchum ausuramque Dionen
 
dicere, sed nostri reverentia ponderis obstat,
 
horrendos etenim latices, Stygia aequora fratris 290
 
obtestor, mansurum atque inrevocabile verbum.
 
nil fore, quod dictis flectar! quare impiger alis
 
portantes praecede notos. Cyllenia proles,
 
aera per liquidum regnisque inlapsus opacis
 
dic patruo: superas senior se adtollat ad auras 295
 
Laius, exstinctum nati quem vulnere nondum
 
ulterior Lethes accepit ripa profundi
 
lege Erebi; ferat hic diro mea iussa nepoti:
 
germanum exsilio fretum Argolicisque tumentem
 
hospitiis, quod sponte cupit, procul impius aula 300
 
arceat, alternum regni infitiatus honorem,
 
hinc causae irarum, certo reliqua ordine ducam.’
 
Paret Atlantiades dictis genitoris et inde
 
summa pedum propere plantaribus inligat alis,
 
obnubitque comas et temperat astra galero. 305
 
tum dextrae virgam inseruit, qua pellere dulces
 
aut suadere iterum somnos, qua nigra subire
 
Tartara et exsanguis animare adsueverat umbras,
 
desiluit, tenuique exceptus inhorruit aura.
 
nec mora, sublimis raptim per inane volatus 310
 
carpit et ingenti designat nubila gyro.
 
Interea patriis olim vagus exsul ab oris
 
Oedipodionides furto deserta pererrat
 
Aoniae, iamiamque animi male debita regna
 
concipit, et longum signis cunctantibus annum 315
 
stare gemit, tenet una dies noctesque recursans
 
cura virum, si quando humilem decedere regno
 
germanum et semet Thebis opibusque potitum
 
cerneret; hac aevum cupiat pro luce pacisci,
 
nunc queritur ceu tarda fugae dispendia, sed mox 320

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme