Thesauros Literature Epic Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Book 9

 
amisere suum: forma est diversa priori.
 
Quae quia mendaci parientem iuverat ore,
 
ore parit nostrasque domos, ut et ante, frequentat.”
 
Dixit, et admonitu veteris commota ministrae
 
ingemuit. Quam sic nurus est adfata dolentem: 325
 
“Te tamen, o genetrix, alienae sanguine vestro
 
rapta movet facies. Quid si tibi mira sororis
 
fata meae referam? quamquam lacrimaeque dolorque
 
impediunt prohibentque loqui. Fuit unica matri
 
(me pater ex alia genuit) notissima forma 330
 
Oechalidum Dryope. Quam virginitate carentem
 
vimque dei passam Delphos Delumque tenentis
 
excipit Andraemon, et habetur coniuge felix.
 
Est lacus adclivis devexo margine formam
 
litoris efficiens: summum myrteta coronant. 335
 
Venerat huc Dryope fatorum nescia, quoque
 
indignere magis, nymphis latura coronas;
 
inque sinu puerum, qui nondum impleverat annum,
 
dulce ferebat onus tepidique ope lactis alebat.
 
Haud procul a stagno Tyrios imitata colores 340
 
in spem bacarum florebat aquatica lotos.
 
Carpserat hinc Dryope, quos oblectamina nato
 
porrigeret, flores, et idem factura videbar
 
(namque aderam): vidi guttas e flore cruentas
 
decidere et tremulo ramos horrore moveri. 345
 
Scilicet, ut referunt tardi nunc denique agrestes,
 
Lotis in hanc nymphe, fugiens obscena Priapi,
 
contulerat versos servato nomine, vultus.
 
Nescierat soror hoc. Quae cum perterrita retro
 
ire et adoratis vellet discedere nymphis, 350
 
haeserunt radice pedes. Convellere pugnat,
 
nec quicquam nisi summa movet. Subcrescit ab imo
 
totaque paulatim lentus premit inguina cortex.
 
Ut vidit, conata manu laniare capillos,
 
fronde manum implevit: frondes caput omne tenebant. 355
 
At puer Amphissos (namque hoc avus Eurytus illi
 
addiderat nomen) materna rigescere sentit
 
ubera, nec sequitur ducentem lacteus umor.
 
Spectatrix aderam facti crudelis opemque
 
non poteram tibi ferre, soror; quantumque valebam, 360

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme