Thesauros Literature Epic Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Book 9

 
incipit Alcmene: “Faveant tibi numina saltem
 
conripiantque moras, tum cum matura vocabis
 
praepositam timidis parientibus Ilithyiam,
 
quam mihi difficilem Iunonis gratia fecit.
 
Namque laboriferi cum iam natalis adesset 285
 
Herculis et decimum premeretur sidere signum,
 
tendebat gravitas uterum mihi, quodque ferebam,
 
tantum erat, ut posses auctorem dicere tecti
 
ponderis esse Iovem. Nec iam tolerare labores
 
ulterius poteram: quin nunc quoque frigidus artus, 290
 
dum loquor, horror habet, parsque est meminisse doloris.
 
Septem ego per noctes, totidem cruciata diebus,
 
fessa malis tendensque ad caelum bracchia magno
 
Lucinam Nixosque pares clamore vocabam.
 
Illa quidem venit, sed praecorrupta meumque 295
 
quae donare caput Iunoni vellet iniquae.
 
Utque meos audit gemitus, subsedit in illa
 
ante fores ara dextroque a poplite laevum
 
pressa genu digitis inter se pectine iunctis
 
sustinuit partus. Tacita quoque carmina voce 300
 
dixit, et inceptos tenuerunt carmina partus.
 
Nitor et ingrato facio convicia demens
 
vana Iovi cupioque mori moturaque duros
 
verba queror silices. Matres Cadmeides adsunt
 
votaque suscipiunt exhortanturque dolentem. 305
 
Una ministrarum, media de plebe, Galanthis,
 
flava comas, aderat, faciendis strenua iussis,
 
officiis dilecta suis. Ea sensit iniqua
 
nescio quid Iunone geri, dumque exit et intrat
 
saepe fores, divam residentem vidit in ara 310
 
bracchiaque in genibus digitis conexa tenentem,
 
et “quaecumque es,” ait “dominae gratare: levata est
 
Argolis Alcmene potiturque puerpera voto.”
 
Exsiluit iunctasque manus pavefacta remisit
 
diva potens uteri: vinclis levor ipsa remissis. 315
 
Numine decepto risisse Galanthida fama est:
 
ridentem prensamque ipsis dea saeva capillis
 
traxit, et e terra corpus relevare volentem
 
arcuit inque pedes mutavit bracchia primos.
 
Strenuitas antiqua manet, nec terga colorem 320

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme