Thesauros Literature Epic Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Book 9

 
flamma suum; timuere dei pro vindice terrae.
 
Quos ita (sensit enim) laeto Saturnius ore
 
Iuppiter adloquitur: “Nostra est timor iste voluptas,
 
o superi, totoque libens mihi pectore grator,
 
quod memoris populi dicor rectorque paterque, 245
 
et mea progenies vestro quoque tuta favore est.
 
Nam quamquam ipsius datis hoc inmanibus actis,
 
obligor ipse tamen. Sed enim ne pectora vano
 
fida metu paveant: Oetaeas spernite flammas!
 
Omnia qui vicit, vincet, quos cernitis, ignes 250
 
nec nisi materna Vulcanum parte potentem
 
sentiet: aeternum est a me quod traxit et expers
 
atque inmune necis nullaque domabile flamma.
 
Idque ego defunctum terra caelestibus oris
 
accipiam, cunctisque meum laetabile factum 255
 
dis fore confido. Siquis tamen Hercule, siquis
 
forte deo doliturus erit, data praemia nolet,
 
sed meruisse dari sciet invitusque probabit.”
 
Adsensere dei: coniunx quoque regia visa est
 
cetera non duro, duro tamen ultima vultu 260
 
dicta tulisse Iovis seque indoluisse notatam.
 
Interea quodcumque fuit populabile flammae
 
Mulciber abstulerat, nec cognoscenda remansit
 
Herculis effigies; nec quicquam ab imagine ductum
 
matris habet, tantumque Iovis vestigia servat. 265
 
Utque novus serpens posita cum pelle senecta
 
luxuriare solet squamaque nitere recenti,
 
sic, ubi mortales Tirynthius exuit artus,
 
parte sui meliore viget maiorque videri
 
coepit et augusta fieri gravitate verendus. 270
 
Quem pater omnipotens inter cava nubila raptum
 
quadriiugo curru radiantibus intulit astris.
 
Sensit Atlas pondus.—Neque adhuc Stheneleius iras
 
solverat Eurystheus odiumque in prole paternum
 
exercebat atrox. At longis anxia curis 275
 
Argolis Alcmene, questus ubi ponat aniles,
 
cui referat nati testatos orbe labores,
 
cuive suos casus, Iolen habet. Herculis illam
 
imperiis thalamoque animoque receperat Hyllus
 
inpleratque uterum generoso semine, cum sic 280

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme