Thesauros Literature Epic Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Book 9

 
“vana pedum, violente, rapit? Tibi, Nesse biformis,
 
dicimus. Exaudi nec res intercipe nostras!
 
Si te nulla mei reverentia movit, at orbes
 
concubitus vetitos poterant inhibere paterni.
 
Haud tamen effugies, quamvis ope fidis equina: 125
 
vulnere, non pedibus te consequar.” Ultima dicta
 
res probat, et missa fugientia terga sagitta
 
traicit: exstabat ferrum de pectore aduncum.
 
Quod simul evulsum est, sanguis per utrumque foramen
 
emicuit mixtus Lernaei tabe veneni. 130
 
Excipit hunc Nessus “neque enim moriemur inulti”
 
secum ait et calido velamina tincta cruore
 
dat munus raptae velut inritamen amoris.
 
Longa fuit medii mora temporis, actaque magni
 
Herculis inplerant terras odiumque novercae. 135
 
Victor ab Oechalia Cenaeo sacra parabat
 
vota Iovi, cum Fama loquax praecessit ad aures,
 
Deianira, tuas, quae veris addere falsa
 
gaudet et e minimo sua per mendacia crescit,
 
Amphitryoniaden Ioles ardore teneri. 140
 
Credit amans, venerisque novae perterrita fama
 
indulsit primo lacrimis flendoque dolorem
 
diffudit miseranda suum; mox deinde “quid autem
 
flemus?” ait “paelex lacrimis laetabitur istis.
 
Quae quoniam adveniet, properandum aliquidque novandum est, 145
 
dum licet et nondum thalamos tenet altera nostros.
 
Conquerar an sileam? Repetam Calydona morerne?
 
Excedam tectis an, si nihil amplius, obstem?
 
Quid si me, Meleagre, tuam memor esse sororem
 
forte paro facinus, quantumque iniuria possit 150
 
femineusque dolor, iugulata paelice testor?”
 
In cursus animus varios abit: omnibus illis
 
praetulit inbutam Nesseo sanguine vestem
 
mittere, quae vires defecto reddat amori.
 
Ignaroque Lichae, quid tradat, nescia, luctus 155
 
ipsa suos tradit blandisque (miserrima!) verbis,
 
dona det illa viro, mandat. Capit inscius heros
 
induiturque umeris Lernaeae virus echidnae.
 
Tura dabat primis et verba precantia flammis
 
vinaque marmoreas patera fundebat in aras: 160

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme