Thesauros Literature Epic Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Book 9

 
Et tamen ipsa loqui, nec me committere cerae
 
debueram praesensque meos aperire furores
 
(vidisset lacrimas, vultum vidisset amantis!),
 
plura loqui poteram, quam quae cepere tabellae.
 
Invito potui circumdare bracchia collo 605
 
et, si reicerer, potui moritura videri
 
amplectique pedes adfusaque poscere vitam.
 
Omnia fecissem, quorum si singula duram
 
flectere non poterant, potuissent omnia, mentem.
 
Forsitan et missi sit quaedam culpa ministri: 610
 
non adiit apte nec legit idonea, credo,
 
tempora nec petiit horamque animumque vacantem.
 
Haec nocuere mihi. Neque enim est de tigride natus
 
nec rigidas silices solidumve in pectore ferrum
 
aut adamanta gerit nec lac bibit ille leaenae. 615
 
Vincetur! Repetendus erit, nec taedia coepti
 
ulla mei capiam, dum spiritus iste manebit.
 
Nam primum, si facta mihi revocare liceret,
 
non coepisse fuit: coepta expugnare secundum est.
 
Quippe nec ille potest, ut iam mea vota relinquam, 620
 
non tamen ausorum semper memor esse meorum,
 
et, quia desierim, leviter voluisse videbor
 
aut etiam temptasse illum insidiisque petisse;
 
vel certe non hoc, qui plurimus urget et urit
 
pectora nostra, deo, sed victa libidine credar. 625
 
Denique iam nequeo nil commisisse nefandum.
 
Et scripsi et petii: temerata est nostra voluntas;
 
ut nihil adiciam, non possum innoxia dici.
 
Quod superest, multum est in vota, in crimina parvum.”
 
Dixit, et (incertae tanta est discordia mentis) 630
 
cum pigeat temptasse, libet temptare: modumque
 
exit et infelix committit saepe repelli.
 
Mox ubi finis abest, patriam fugit ille nefasque
 
inque peregrina ponit nova moenia terra.
 
Tum vero maestam tota Miletida mente 635
 
defecisse ferunt, tum vero a pectore vestem
 
diripuit planxitque suos furibunda lacertos.
 
Iamque palam est demens inconcessamque fatetur
 
spem veneris, siquidem patriam invisosque penates
 
deserit et profugi sequitur vestigia fratris. 640

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme