Thesauros Literature Epic Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Book 9

 
et meditata manu componit verba trementi:
 
dextra tenet ferrum, vacuam tenet altera ceram.
 
Incipit et dubitat, scribit damnatque tabellas
 
et notat et delet, mutat culpatque probatque,
 
inque vicem sumptas ponit positasque resumit. 525
 
Quid velit ignorat; quidquid factura videtur,
 
displicet. In vultu est audacia mixta pudori.
 
Scripta “soror” fuerat, visum est delere sororem
 
verbaque correctis incidere talia ceris:
 
“Quam, nisi tu dederis, non est habitura salutem, 530
 
hanc tibi mittit amans: pudet, a! pudet edere nomen.
 
Et si, quid cupiam, quaeris, sine nomine vellem
 
posset agi mea causa meo, nec cognita Byblis
 
ante forem, quam spes votorum certa fuisset.
 
Esse quidem laesi poterat tibi pectoris index 535
 
et color et macies et vultus et umida saepe
 
lumina nec causa suspiria mota patenti
 
et crebri amplexus, et quae, si forte notasti,
 
oscula sentiri non esse sororia possent:
 
ipsa tamen, quamvis animo grave vulnus habebam, 540
 
quamvis intus erat furor igneus, omnia feci
 
(sunt mihi di testes), ut tandem sanior essem,
 
pugnavique diu violenta Cupidinis arma
 
effugere infelix et plus, quam ferre puellam
 
posse putes, ego dura tuli. Superata fateri 545
 
cogor opemque tuam timidis exposcere votis.
 
Tu servare potes, tu perdere solus amantem:
 
elige, utrum facias! Non hoc inimica precatur,
 
sed quae, cum tibi sit iunctissima, iunctior esse
 
expetit et vinclo tecum propiore ligari. 550
 
Iura senes norint et, quid liceatque nefasque
 
fasque sit, inquirant legumque examina servent:
 
conveniens Venus est annis temeraria nostris!
 
Quid liceat, nescimus adhuc et cuncta licere
 
credimus et sequimur magnorum exempla deorum. 555
 
Nec nos aut durus pater aut reverentia famae
 
aut timor impediet (tantum sit causa timendi!).
 
Dulcia fraterno sub nomine furta tegemus:
 
est mihi libertas tecum secreta loquendi,
 
et damus amplexus et iungimus oscula coram, 560

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme