Thesauros Literature Epic Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Book 8

 
castra, vel aeratas hosti recludere portas,
 
vel siquid Minos aliud velit. Utque sedebat
 
candida Dictaei spectans tentoria regis,
 
“laeter,” ait “doleamne geri lacrimabile bellum,
 
in dubio est. Doleo, quod Minos hostis amanti est: 45
 
sed nisi bella forent, numquam mihi cognitus esset.
 
Me tamen accepta poterat deponere bellum
 
obside, me comitem, me pacis pignus haberet.
 
Si quae te peperit, talis, pulcherrime rerum,
 
qualis es ipsa fuit, merito deus arsit in illa. 50
 
O ego ter felix, si pennis lapsa per auras
 
Gnosiaci possem castris insistere regis
 
fassaque me flammasque meas, qua dote, rogarem,
 
vellet emi! tantum patrias ne posceret arces.
 
Nam pereant potius sperata cubilia, quam sim 55
 
proditione potens! — Quamvis saepe utile vinci
 
victoris placidi fecit clementia multis:
 
iusta gerit certe pro nato bella perempto
 
et causaque valet causamque tenentibus armis,
 
et, puto, vincemur. Quis enim manet exitus urbem, 60
 
cum suus haec illi reserabit moenia Mavors
 
et non noster amor? Melius sine caede moraque
 
impensaque sui poterit superare cruoris.
 
Non metuam certe, ne quis tua pectora, Minos,
 
vulneret imprudens. Quis enim tam durus, ut in te 65
 
dirigere inmitem non inscius audeat hastam?
 
Coepta placent, et stat sententia tradere mecum
 
dotalem patriam finemque imponere bello.
 
Verum velle parum est! Aditus custodia servat
 
claustraque portarum genitor tenet: hunc ego solum 70
 
infelix timeo, solus mea vota moratur.
 
Di facerent, sine patre forem! — Sibi quisque profecto
 
est deus: ignavis precibus Fortuna repugnat.
 
Altera iamdudum succensa cupidine tanto
 
perdere gauderet quodcumque obstaret amori. 75
 
Et cur ulla foret me fortior? Ire per ignes
 
et gladios ausim. Nec in hoc tamen ignibus ullis
 
aut gladiis opus est: opus est mihi crine paterno.
 
Illa mihi est auro pretiosior, illa beatam
 
purpura me votique mei factura potentem.” 80

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme