Thesauros Literature Epic Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Book 7

 
crescere et in veteres agitata resurgere vires,
 
sic iam lentus amor, iam quem languere putares,
 
ut vidit iuvenem, specie praesentis inarsit.
 
Et casu solito formosior Aesone natus
 
illa luce fuit: posses ignoscere amanti. 85
 
Spectat et in vultu veluti tum denique viso
 
lumina fixa tenet nec se mortalia demens
 
ora videre putat, nec se declinat ab illo.
 
Ut vero coepitque loqui dextramque prehendit
 
hospes et auxilium submissa voce rogavit 90
 
promisitque torum, lacrimis ait illa profusis:
 
“Quid faciam, video (non ignorantia veri
 
decipiet, sed amor): servabere munere nostro;
 
servatus promissa dato.” Per sacra triformis
 
ille deae, lucoque foret quod numen in illo, 95
 
perque patrem soceri cernentem cuncta futuri
 
eventusque suos et tanta pericula iurat.
 
Creditus accepit cantatas protinus herbas
 
edidicitque usum, laetusque in tecta recessit.
 
Postera depulerat stellas aurora micantes: 100
 
conveniunt populi sacrum Mavortis in arvum
 
consistuntque iugis. Medio rex ipse resedit
 
agmine purpureus sceptroque insignis eburno.
 
Ecce adamanteis Vulcanum naribus efflant
 
aeripedes tauri, tactaeque vaporibus herbae 105
 
ardent; utque solent pleni resonare camini,
 
aut ubi terrena silices fornace soluti
 
concipiunt ignem liquidarum adspergine aquarum,
 
pectora sic intus clausas volventia flammas
 
gutturaque usta sonant. Tamen illis Aesone natus 110
 
obvius it. Vertere truces venientis ad ora
 
terribiles vultus praefixaque cornua ferro,
 
pulvereumque solum pede pulsavere bisulco
 
fumificisque locum mugitibus impleverunt.
 
Deriguere metu Minyae: subit ille, nec ignes 115
 
sentit anhelatos (tantum medicamina possunt),
 
pendulaque audaci mulcet palearia dextra,
 
suppositosque iugo pondus grave cogit aratri
 
ducere et insuetum ferro proscindere campum.
 
Mirantur Colchi, Minyae clamoribus augent 120

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme