Thesauros Literature Epic Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Book 7

 
ulla erat: aequales urebant pectora flammae.
 
Sole fere radiis feriente cacumina primis
 
venatum in silvas iuvenaliter ire solebam. 805
 
Nec mecum famuli nec equi nec naribus acres
 
ire canes, nec lina sequi nodosa solebant:
 
tutus eram iaculo. Sed cum satiata ferinae
 
dextera caedis erat, repetebam frigus et umbras
 
et quae de gelidis exibat vallibus aura. 810
 
Aura petebatur medio mihi lenis in aestu,
 
auram exspectabam, requies erat illa labori.
 
“Aura” (recordor enim) “venias” cantare solebam,
 
“meque iuves intresque sinus, gratissima, nostros,
 
utque facis, relevare velis, quibus urimur, aestus.” 815
 
Forsitan addiderim (sic me mea fata trahebant)
 
blanditias plures et “tu mihi magna voluptas,”
 
dicere sim solitus, “tu me reficisque fovesque,
 
tu facis, ut silvas, ut amem loca sola; meoque
 
spiritus iste tuus semper captatur ab ore.” 820
 
Vocibus ambiguis deceptam praebuit aurem
 
nescio quis, nomenque aurae tam saepe vocatum
 
esse putat nymphae: nympham mihi credit amari.
 
Criminis extemplo ficti temerarius index
 
Procrin adit linguaque refert audita susurra. 825
 
Credula res amor est: subito conlapsa dolore,
 
ut mihi narratur, cecidit; longoque refecta
 
tempore se miseram, se fati dixit iniqui,
 
deque fide questa est; et crimine concita vano
 
quod nihil est, metuit, metuit sine corpore nomen 830
 
et dolet infelix veluti de paelice vera.
 
Saepe tamen dubitat speratque miserrima falli
 
indicioque fidem negat et, nisi viderit ipsa,
 
damnatura sui non est delicta mariti.
 
Postera depulerant Aurorae lumina noctem: 835
 
egredior silvamque peto, victorque per herbas
 
“Aura veni” dixi, “nostroque medere labori.”
 
Et subito gemitus inter mea verba videbar
 
nescio quos audisse: “veni” tamen “optima!” dicens
 
fronde levem rursus strepitum faciente caduca 840
 
sum ratus esse feram telumque volatile misi.
 
Procris erat; medioque tenens in pectore vulnus

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme