Thesauros Literature Epic Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Book 7

 
maiorem specie mirabere” dixit “in isto.
 
Consequitur quodcumque petit, fortunaque missum
 
non regit, et revolat nullo referente cruentum.”
 
Tum vero iuvenis Nereius omnia quaerit, 685
 
cur sit et unde datum, quis tanti muneris auctor.
 
Quae petit, ille refert. Sed enim (narrare pudori est !),
 
qua tulerit mercede silet; tactusque dolore
 
coniugis amissae lacrimis ita fatur obortis:
 
“Hoc me, nate dea, (quis possit credere?) telum 690
 
flere facit facietque diu, si vivere nobis
 
fata diu dederint. Hoc me cum coniuge cara
 
perdidit: hoc utinam caruissem munere semper!
 
Procris erat (si forte magis pervenit ad aures
 
Orithyia tuas, raptae soror Orithyiae), 695
 
si faciem moresque velis conferre duarum,
 
dignior ipsa rapi. Pater hanc mihi iunxit Erechtheus,
 
hanc mihi iunxit amor. Felix dicebar eramque.
 
Non ita dis visum est, aut nunc quoque forsitan essem.
 
Alter agebatur post sacra iugalia mensis, 700
 
cum me cornigeris tendentem retia cervis
 
vertice de summo semper florentis Hymetti
 
lutea mane videt pulsis Aurora tenebris
 
invitumque rapit. Liceat mihi vera referre
 
pace deae. Quod sit roseo spectabilis ore, 705
 
quod teneat lucis, teneat confinia noctis,
 
nectareis quod alatur aquis, ego —Procrin amabam:
 
pectore Procris erat, Procris mihi semper in ore.
 
Sacra tori coitusque novos thalamosque recentes
 
primaque deserti referebam foedera lecti. 710
 
Mota dea est et “siste tuas, ingrate, querellas:
 
Procrin habe!” dixit. “Quodsi mea provida mens est,
 
non habuisse voles.” Meque illi irata remisit.
 
Dum redeo mecumque deae memorata retracto,
 
esse metus coepit, ne iura iugalia coniunx 715
 
non bene servasset. Facies aetasque iubebat
 
credere adulterium; prohibebant credere mores.
 
Sed tamen afueram, sed et haec erat unde redibam,
 
criminis exemplum, sed cuncta timemus amantes.
 
Quaerere quod doleam statuo donisque pudicam 720
 
sollicitare fidem. Favet huic Aurora timori

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme