Thesauros Literature Epic Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Book 6

 
pascere” ait “satiaque meo tua pectora luctu:
 
efferor. Exsulta victrixque inimica triumpha.
 
Cur autem victrix? miserae mihi plura supersunt,
 
quam tibi felici: post tot quoque funera vinco.” 285
 
Dixerat, et sonuit contento nervus ab arcu.
 
Qui praeter Nioben unam conterruit omnes:
 
illa malo est audax. Stabant cum vestibus atris
 
ante toros fratrum demisso crine sorores.
 
E quibus una trahens haerentia viscere tela 290
 
imposito fratri moribunda relanguit ore:
 
altera solari miseram conata parentem
 
conticuit subito duplicataque vulnere tota est.
 
Haec frustra fugiens collabitur, illa sorori 295
 
inmoritur, latet haec, illam trepidare videres.
 
Sexque datis leto diversaque vulnera passis
 
ultima restabat. Quam toto corpore mater,
 
tota veste tegens “unam minimamque relinque
 
de multis minimam posco” clamavit “et unam.” 300
 
Dumque rogat, pro qua rogat, occidit. Orba resedit
 
exanimes inter natos natasque virumque,
 
deriguitque malis. Nullos movet aura capillos,
 
in vultu color est sine sanguine, lumina maestis
 
stant inmota genis, nihil est in imagine vivum. 305
 
Ipsa quoque interius cum duro lingua palato
 
congelat, et venae desistunt posse moveri;
 
nec flecti cervix nec bracchia reddere motus
 
nec pes ire potest; intra quoque viscera saxum est.
 
Flet tamen. Et validi circumdata turbine venti 310
 
in patriam rapta est. Ibi fixa cacumine montis
 
liquitur, et lacrimas etiam nunc marmora manant.
 
Tum vero cuncti manifestam numinis iram
 
femina virque timent cultuque impensius omnes
 
magna gemelliparae venerantur numina divae, 315
 
utque fit, a facto propiore priora renarrant.
 
E quibus unus ait: “Lyciae quoque fertilis agris
 
non impune deam veteres sprevere coloni.
 
Res obscura quidem est ignobilitate virorum,
 
mira tamen. Vidi praesens stagnumque locumque 320
 
prodigio notum. Nam me iam grandior aevo
 
impatiensque viae genitor deducere lectos

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme