Thesauros Literature Epic Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Book 6

 
transierant ad opus nitidae iuvenale palaestrae;
 
et iam contulerant arto luctantia nexu
 
pectora pectoribus, cum tento concita nervo,
 
sicut erant iuncti, traiecit utrumque sagitta.
 
Ingemuere simul, simul incurvata dolore 245
 
membra solo posuere, simul suprema iacentes
 
lumina versarunt, animam simul exhalarunt.
 
Adspicit Alphenor laniataque pectora plangens
 
advolat, ut gelidos complexibus adlevet artus,
 
inque pio cadit officio: nam Delius illi 250
 
intima fatifero rupit praecordia ferro.
 
Quod simul eductum est, pars est pulmonis in hamis
 
eruta cumque anima cruor est effusus in auras.
 
At non intonsum simplex Damasichthona vulnus
 
adficit. Ictus erat qua crus esse incipit et qua 255
 
mollia nervosus facit internodia poples.
 
Dumque manu temptat trahere exitiabile telum,
 
altera per iugulum pennis tenus acta sagitta est.
 
Expulit hanc sanguis, seque eiaculatus in altum
 
emicat et longe terebrata prosilit aura. 260
 
Ultimus Ilioneus non profectura precando
 
bracchia sustulerat, “di” que “o communiter omnes,”
 
dixerat ignarus non omnes esse rogandos
 
“parcite.” Motus erat, cum iam revocabile telum
 
non fuit, arquitenens. Minimo tamen occidit ille 265
 
vulnere, non alte percusso corde sagitta.
 
Fama mali populique dolor lacrimaeque suorum
 
tam subitae matrem certam fecere ruinae,
 
mirantem potuisse, irascentemque, quod ausi
 
hoc essent superi, quod tantum iuris haberent. 270
 
Nam pater Amphion ferro per pectus adacto
 
finierat moriens pariter cum luce dolorem.
 
Heu quantum haec Niobe Niobe distabat ab illa,
 
quae modo Latois populum submoverat aris
 
et mediam tulerat gressus resupina per urbem, 275
 
invidiosa suis, at nunc miseranda vel hosti.
 
Corporibus gelidis incumbit et ordine nullo
 
oscula dispensat natos suprema per omnes.
 
A quibus ad caelum liventia bracchia tollens
 
“pascere, crudelis, nostro, Latona, dolore, 280

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme