Thesauros Literature Epic Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Book 6

 
Nacta locum Procne sacrorum pignera demit
 
oraque develat miserae pudibunda sororis
 
amplexumque petit. Sed non attollere contra 605
 
sustinet haec oculos, paelex sibi visa sororis,
 
deiectoque in humum vultu iurare volenti
 
testarique deos, per vim sibi dedecus illud
 
illatum, pro voce manus fuit. Ardet et iram
 
non capit ipsa suam Procne; fletumque sororis 610
 
corripiens “non est lacrimis hoc” inquit “agendum,
 
sed ferro, sed si quid habes, quod vincere ferrum
 
possit. In omne nefas ego me, germana, paravi.
 
Aut ego, cum facibus regalia tecta cremabo,
 
artificem mediis inmittam Terea flammis, 615
 
aut linguam, aut oculos et quae tibi membra pudorem
 
abstulerunt, ferro rapiam, aut per vulnera mille
 
sontem animam expellam. Magnum quodcumque paravi:
 
quid sit, adhuc dubito.” Peragit dum talia Procne,
 
ad matrem veniebat Itys. Quid possit, ab illo 620
 
admonita est: oculisque tuens inmitibus “a quam
 
es similis patri” dixit. Nec plura locuta
 
triste parat facinus tacitaque exaestuat ira.
 
Ut tamen accessit natus matrique salutem
 
attulit et parvis adduxit colla lacertis 625
 
mixtaque blanditiis puerilibus oscula iunxit,
 
mota quidem est genetrix infractaque constitit ira
 
invitique oculi lacrimis maduere coactis:
 
sed simul ex nimia mentem pietate labare
 
sensit, ab hoc iterum est ad vultus versa sororis 630
 
inque vicem spectans ambos “cur admovet” inquit
 
“alter blanditias, rapta silet altera lingua?
 
Quam vocat hic matrem, cur non vocat illa sororem?
 
Cui sis nupta, vide, Pandione nata, marito.
 
Degeneras: scelus est pietas in coniuge Tereo.” 635
 
Nec mora, traxit Ityn, veluti Gangetica cervae
 
lactentem fetum per silvas tigris opacas.
 
Utque domus altae partem tenuere remotam,
 
tendentemque manus et iam sua fata videntem
 
et “mater, mater” clamantem et colla petentem 640
 
ense ferit Procne, lateri qua pectus adhaeret,
 
nec vultum vertit. Satis illi ad fata vel unum

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme