Thesauros Literature Epic Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Book 5

 
haec quoque virgineum movit iactura dolorem.
 
Raptor agit currus et nomine quemque vocando
 
exhortatur equos, quorum per colla iubasque
 
excutit obscura tinctas ferrugine habenas,
 
perque lacus altos et olentia sulphure fertur 405
 
stagna Palicorum, rupta fervenu terra,
 
et qua Bacchiadae, bimari gens orta Corintho,
 
inter inaequales posuerunt moenia portus.
 
Est medium Cyanes et Pisaeae Arethusae,
 
quod coit angustis inclusum cornibus aequor. 410
 
Hic fuit, a cuius stagnum quoque nomine dictum est,
 
inter Sicelidas Cyane celeberrima nymphas.
 
Gurgite quae medio summa tenus exstitit alvo
 
agnovitque deam. “Nec longius ibitis!” inquit,
 
“non potes invitae Cereris gener esse: roganda, 415
 
non rapienda fuit. Quodsi componere magnis
 
parva mihi fas est, et me dilexit Anapis:
 
exorata tamen, nec, ut haec, exterrita nupsi.”
 
Dixit et in partes diversas bracchia tendens
 
obstitit. Haud ultra tenuit Saturnius iram, 420
 
terribilesque hortatus equos in gurgitis ima
 
contortum valido sceptrum regale lacerto
 
condidit. Icta viam tellus in Tartara fecit
 
et pronos currus medio cratere recepit.
 
At Cyane, raptamque deam contemptaque fontis 425
 
iura sui maerens, inconsolabile vulnus
 
mente gerit tacita lacrimisque absumitur omnis,
 
et quarum fuerat magnum modo numen, in illas
 
ossa pati flexus, ungues posuisse rigorem;
 
extenuatur aquas. Molliri membra videres, 430
 
primaque de tota tenuissima quaeque liquescunt,
 
caerulei crines digitique et crura pedesque:
 
nam brevis in gelidas membris exilibus undas
 
transitus est: post haec umeri tergusque latusque
 
pectoraque in tenues abeunt evanida rivos. 435
 
Denique pro vivo vitiatas sanguine venas
 
lympha subit, restatque nihil, quod prendere possis.
 
Interea pavidae nequiquam filia matri
 
omnibus est terris, omni quaesita profundo.
 
Illam non udis veniens Aurora capillis 440

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme