Thesauros Literature Epic Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Book 5

 
ambibat Siculae cautus fundamina terrae.
 
Postquam exploratum satis est loca nulla labare,
 
depositoque metu, videt hunc Erycina vagantem
 
monte suo residens, natumque amplexa volucrem
 
“arma manusque meae, mea, nate, potentia”, dixit, 365
 
“illa, quibus superas omnes, cape tela, Cupido,
 
inque dei pectus celeres molire sagittas,
 
cui triplicis cessit fortuna novissima regni.
 
Tu superos ipsumque Iovem tu numina ponti
 
victa domas ipsumque, regit qui numina ponti. 370
 
Tartara quid cessant? cur non matrisque tuumque
 
imperium profers? agitur pars tertia mundi.
 
Et tamen in caelo, quae iam patientia nostra est,
 
spernimur, ac mecum vires minuuntur Amoris.
 
Pallada nonne vides iaculatricemque Dianam 375
 
abscessisse mihi? Cereris quoque filia virgo,
 
si patiemur, erit: nam spes adfectat easdem.
 
At tu, pro socio, siqua est ea gratia, regno
 
iunge deam patruo.” Dixit Venus. Ille pharetram
 
solvit et arbitrio matris de mille sagittis 380
 
unam seposuit, sed qua nec acutior ulla
 
nec minus incerta est nec quae magis audiat arcus,
 
oppositoque genu curvavit flexile cornum
 
inque cor hamata percussit harundine Ditem.
 
Haud procul Hennaeis lacus est a moenibus altae, 385
 
nomine Pergus, aquae. Non illo plura Caystros
 
carmina cycnorum labentibus audit in undis.
 
Silva coronat aquas cingens latus omne, suisque
 
frondibus ut velo Phoebeos submovet ictus.
 
Frigora dant rami, tyrios humus umida flores: 390
 
perpetuum ver est. Quo dum Proserpina luco
 
ludit et aut violas aut candida lilia carpit,
 
dumque puellari studio calathosque sinumque
 
implet et aequales certat superare legendo,
 
paene simul visa est dilectaque raptaque Diti: 395
 
usque adeo est properatus amor. Dea territa maesto
 
et matrem et comites, sed matrem saepius, ore
 
clamat; et, ut summa vestem laniarat ab ora,
 
conlecti flores tunicis cecidere remissis.
 
Tantaque simplicitas puerilibus adfuit annis, 400

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme