Thesauros Literature Epic Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Book 5

 
Dumque ea Cephenum medio Danaeius heros
 
agmine commemorat, fremida regalia turba
 
atria complentur: nec coniugialia festa
 
qui canat est clamor, sed qui fera nuntiet arma.
 
Inque repentinos convivia versa tumultus 5
 
adsimilare freto possis, quod saeva quietum
 
ventorum rabies motis exasperat undis.
 
Primus in his Phineus, belli temerarius auctor,
 
fraxineam quatiens aeratae cuspidis hastam,
 
“en” ait, “en adsum praereptae coniugis ultor, 10
 
nec mihi te pennae, nec falsum versus in aurum
 
Iuppiter eripiet.” Conanti mittere Cepheus
 
“quid facis?” exclamat, “quae te, germane, furentem
 
mens agit in facinus? meritisne haec gratia tantis
 
redditur? hac vitam servatae dote rependis? 15
 
Quam tibi non Perseus, verum si quaeris, ademit,
 
sed grave Nereidum numen, sed corniger Ammon,
 
sed quae visceribus veniebat belua ponti
 
exsaturanda meis. Illo tibi tempore rapta est,
 
quo peritura fuit: nisi si crudelis id ipsum 20
 
exigis, ut pereat, luctuque levabere nostro.
 
Scilicet haud satis est, quod te spectante revincta est
 
et nullam quod opem patruus sponsusve tulisti:
 
insuper, a quoquam quod sit servata, dolebis
 
praemiaque eripies? Quae si tibi magna videntur, 25
 
ex illis scopulis, ubi erant adfixa, petisses.
 
Nunc sine, qui petiit, per quem haec non orba senectus,
 
ferre quod et meritis et voce est pactus, eumque
 
non tibi, sed certae praelatum intellege morti!”
 
Ille nihil contra: sed et hunc et Persea vultu 30
 
alterno spectans petat hunc ignorat, an illum,
 
cunctatusque brevi contortam viribus hastam,
 
quantas ira dabat, nequiquam in Persea misit.
 
Ut stetit illa toro, stratis tunc denique Perseus
 
exsiluit; teloque ferox inimica remisso 35
 
pectora rupisset, nisi post altaria Phineus
 
isset: et (indignum!) scelerato profuit ara.
 
Fronte tamen Rhoeti non inrita cuspis adhaesit.
 
Qui postquam cecidit ferrumque ex osse revulsum est,
 
calcitrat et positas adspergit sanguine mensas. 40
1 / 17 Next →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme