Thesauros Literature Epic Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Book 4

 
arbor, et hunc praedae titulum Iove natus habebit.” 645
 
Id metuens solidis pomaria clauserat Atlas
 
moenibus et vasto dederat servanda draconi
 
arcebatque suis externos finibus omnes.
 
Huic quoque “vade procul, ne longe gloria rerum,
 
quam mentiris” ait, “longe tibi Iuppiter absit!” 650
 
vimque minis addit manibusque expellere temptat
 
cunctantem et placidis miscentem fortia dictis.
 
Viribus inferior (quis enim par esset Atlantis
 
viribus?) “at quoniam parvi tibi gratia nostra est,
 
accipe munus!” ait, laevaque a parte Medusae 655
 
ipse retro versus squalentia protulit ora.
 
Quantus erat, mons factus Atlas: nam barba comaeque
 
in silvas abeunt, iuga sunt umerique manusque,
 
quod caput ante fuit, summo est in monte cacumen,
 
ossa lapis fiunt: tum partes auctus in omnes 660
 
crevit in inmensum (sic, di, statuistis) et omne
 
cum tot sideribus caelum requievit in illo.
 
Clauserat Hippotades aeterno carcere ventos,
 
admonitorque operum caelo clarissimus alto
 
Lucifer ortus erat. Pennis ligat ille resumptis 665
 
parte ab utraque pedes teloque accingitur unco
 
et liquidum motis talaribus aera findit.
 
Gentibus innumeris circumque infraque relictis
 
Aethiopum populos Cepheaque conspicit arva.
 
Illic inmeritam maternae pendere linguae 670
 
Andromedan poenas iniustus iusserat Ammon.
 
Quam simul ad duras religatam bracchia cautes
 
vidit Abantiades (nisi quod levis aura capillos
 
moverat et tepido manabant lumina fletu,
 
marmoreum ratus esset opus), trahit inscius ignes 675
 
et stupet et visae correptus imagine formae
 
paene suas quatere est oblitus in aere pennas.
 
Ut stetit, “o” dixit “non istis digna catenis,
 
sed quibus inter se cupidi iunguntur amantes,
 
pande requirenti nomen terraeque tuumque, 680
 
et cur vincla geras.” Primo silet illa, nec audet
 
adpellare virum virgo; manibusque modestos
 
celasset vultus, si non religata fuisset:
 
lumina, quod potuit, lacrimis inplevit obortis.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme