Thesauros Literature Epic Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Book 4

 
denique nitentem contra elabique volentem
 
inplicat, ut serpens, quam regia sustinet ales
 
sublimemque rapit: pendens caput illa pedesque
 
adligat et cauda spatiantes inplicat alas:
 
utve solent hederae longos intexere truncos, 365
 
utque sub aequoribus deprensum polypus hostem
 
continet, ex omni dimissis parte flagellis.
 
Perstat Atlantiades, sperataque gaudia nymphae
 
denegat. Illa premit, commissaque corpore toto
 
sicut inhaerebat, “pugnes licet, inprobe” dixit, 370
 
“non tamen effugies. Ita di iubeatis! et istum
 
nulla dies a me nec me diducat ab isto.”
 
Vota suos habuere deos: nam mixta duorum
 
corpora iunguntur, faciesque inducitur illis
 
una, velut, siquis conducat cortice ramos, 375
 
crescendo iungi pariterque adolescere cernit.
 
Sic ubi conplexu coierunt membra tenaci,
 
nec duo sunt et forma duplex, nec femina dici
 
nec puer ut possit: neutrumque et utrumque videntur.
 
Ergo ubi se liquidas, quo vir descenderat, undas 380
 
semimarem fecisse videt, mollitaque in illis
 
membra, manus tendens, sed non iam voce virili,
 
Hermaphroditus ait: “Nato date munera vestro,
 
et pater et genetrix, amborum nomen habenti:
 
quisquis in hos fontes vir venerit, exeat inde 385
 
semivir et tactis subito mollescat in undis.”
 
Motus uterque parens nati rata verba biformis
 
fecit et incesto fontem medicamine tinxit.”
 
Finis erat dictis. Sed adhuc Minyeia proles
 
urget opus spernitque deum festumque profanat, 390
 
tympana cum subito non adparentia raucis
 
obstrepuere sonis, et adunco tibia cornu
 
tinnulaque aera sonant; redolent murraeque crocique,
 
resque fide maior, coepere virescere telae
 
inque hederae faciem pendens frondescere vestis. 395
 
Pars abit in vites, et quae modo fila fuerunt,
 
palmite mutantur; de stamine pampinus exit;
 
purpura fulgorem pictis adcommodat uvis.
 
Iamque dies exactus erat, tempusque subibat,
 
quod tu nec tenebras nec possis dicere lucem, 400

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme