Thesauros Literature Epic Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Book 3

 
Nec tamen esse Iovem satis est: det pignus amoris,
 
si modo verus is est, quantusque et qualis ab alta
 
Iunone excipitur, tantus talisque, rogato, 285
 
det tibi complexus suaque ante insignia sumat.”
 
Talibus ignaram Iuno Cadmeida dictis
 
formarat. Rogat illa Iovem sine nomine munus.
 
Cui deus “elige” ait: “nullam patiere repulsam.
 
Quoque magis credas, Stygii quoque conscia sunto 290
 
numina torrentis: timor et deus ille deorum est“.
 
Laeta malo nimiumque potens perituraque amantis
 
obsequio Semele “qualem Saturnia” dixit
 
“te solet amplecti, Veneris cum foedus initis,
 
da mihi te talem.” Voluit deus ora loquentis 295
 
opprimere: exierat iam vox properata sub auras.
 
Ingemuit; neque enim non haec optasse, neque ille
 
non iurasse potest. Ergo maestissimus altum
 
aethera conscendit vultuque sequentia traxit
 
nubila, quis nimbos inmixtaque fulgura ventis 300
 
addidit et tonitrus et inevitabile fulmen.
 
Qua tamen usque potest, vires sibi demere temptat;
 
nec, quo centimanum deiecerat igne Typhoea,
 
nunc armatur eo: nimium feritatis in illo est.
 
Est aliud levius fulmen, cui dextra Cyclopum 305
 
saevitiae flammaeque minus, minus addidit irae;
 
tela secunda vocant superi. Capit illa, domumque
 
intrat Agenoream. Corpus mortale tumultus
 
non tulit aetherios donisque iugalibus arsit.
 
Imperfectus adhuc infans genetricis ab alvo 310
 
eripitur, patrioque tener (si credere dignum est)
 
insuitur femori maternaque tempora complet.
 
Furtim illum primis Ino matertera cuuis
 
educat: inde datum nymphae Nyseides antris
 
occuluere suis lactisque alimenta dedere. 315
 
Dumque ea per terras fatali lege geruntur
 
tutaque bis geniti sunt incunabula Bacchi,
 
forte Iovem memorant, diffusum nectare, curas
 
seposuisse graves vacuumque agitasse remissos
 
cum Iunone iocos et “maior vestra profecto est, 320
 
quam quae contingit maribus” dixisse “voluptas.”
 
Illa negat. Placuit quae sit sententia docti

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme