Thesauros Literature Epic Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Book 3

 
vivit et exspirat modo quas acceperat auras;
 
exemploque pari furit omnis turba, suoque
 
Marte cadunt subiti per mutua vulnera fratres.
 
Iamque brevis vitae spatium sortita iuventus
 
sanguineam tepido plangebat pectore matrem, 125
 
quinque superstitibus, quorum fuit unus Echion.
 
Is sua iecit humo monitu Tritonidis arma
 
fraternaeque fidem pacis petiitque deditque.
 
Hos operis comites habuit Sidonius hospes,
 
cum posuit iussam Phoebeis sortibus urbem. 130
 
Iam stabant Thebae: poteras iam, Cadme, videri
 
exsilio felix. Soceri tibi Marsque Venusque
 
contigerant: huc adde genus de coniuge tanta,
 
tot natos natasque et pignera cara nepotes,
 
hos quoque iam iuvenes. Sed scilicet ultima semper 135
 
exspectanda dies homini est, dicique beatus
 
ante obitum nemo supremaque funera debet.
 
Prima nepos inter tot res tibi, Cadme, secundas
 
causa fuit luctus, alienaque cornua fronti
 
addita, vosque canes satiatae sanguine erili. 140
 
At bene si quaeras, fortunae crimen in illo,
 
non scelus invenies: quod enim scelus error habebat?
 
Mons erat infectus variarum caede ferarum;
 
iamque dies medius rerum contraxerat umbras
 
et sol ex aequo meta distabat utraque, 145
 
cum iuvenis placido per devia lustra vagantes
 
participes operum compellat Hyantius ore:
 
“Lina madent, comites, ferrumque cruore ferarum,
 
fortunamque dies habuit satis. Altera lucem
 
cum croceis invecta rotis Aurora reducet, 150
 
propositum repetemus opus; nunc Phoebus utraque
 
distat idem terra finditque vaporibus arva.
 
Sistite opus praesens nodosaque tollite lina.”
 
Iussa viri faciunt intermittuntque laborem.
 
Vallis erat piceis et acuta densa cupressu, 155
 
nomine Gargaphie, succinctae sacra Dianae.
 
Cuius in extremo est antrum nemorale recessu,
 
arte laboratum nulla: simulaverat artem
 
ingenio natura suo; nam pumice vivo
 
et levibus tofis nativum duxerat arcum. 160

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme