Thesauros Literature Epic Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Book 3

 
et crescit rabies, remoraminaque ipsa nocebant.
 
Sic ego torrentem, qua nil obstabat eunti,
 
lenius et modico strepitu decurrere vidi:
 
at quacumque trabes obstructaque saxa tenebant, 570
 
spumeus et fervens et ab obice saevior ibat.
 
Ecce cruentati redeunt et, Bacchus ubi esset,
 
quaerenti domino Bacchum vidisse negarunt;
 
“hunc” dixere “tamen comitem famulumque sacrorum
 
cepimus”; et tradunt manibus post terga ligatis 575
 
sacra dei quondam Tyrrhena gente secutum.
 
Adspicit hunc Pentheus oculis, quos ira tremendos
 
fecerat, et quamquam poenae vix tempora differt,
 
“o periture tuaque aliis documenta dature
 
morte” ait, “ede tuum nomen nomenque parentum 580
 
et patriam, morisque novi cur sacra frequentes.”
 
Ille metu vacuus “nomen mihi” dixit “Acoetes,
 
patria Maeonia est, humili de plebe parentes.
 
Non mihi quae duri colerent pater arva iuvenci,
 
lanigerosve greges, non ulla armenta reliquit; 585
 
pauper et ipse fuit, linoque solebat et hamis
 
decipere et calamo salientes ducere pisces.
 
Ars illi sua census erat. Cum traderet artem,
 
“accipe quas habeo, studii successor et heres,”
 
dixit “opes.” Moriensque mihi nil ille reliquit 590
 
praeter aquas: unum hoc possum appellare paternum.
 
Mox ego, ne scopulis haererem semper in isdem,
 
addidici regimen dextra moderante carinae
 
flectere et Oleniae sidus pluviale capellae
 
Taygetenque hyadasque oculis arctonque notavi 595
 
ventorumque domos et portus puppibus aptos.
 
Forte petens Delum Chiae telluris ad oras
 
applicor et dextris adducor litora remis,
 
doque leves saltus udaeque inmittor harenae.
 
Nox ubi consumpta est (aurora rubescere prima 600
 
coeperat), exsurgo, laticesque inferre recentes
 
admoneo monstroque viam, quae ducat ad undas.
 
Ipse, quid aura mihi tumulo promittat ab alto
 
prospicio comitesque voco repetoque carinam.
 
“Adsumus en!” inquit sociorum primus Opheltes, 605
 
utque putat, praedam deserto nactus in agro,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme