Thesauros Literature Epic Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Book 3

 
Iamque deus posita fallacis imagine tauri
 
se confessus erat Dictaeaque rura tenebat,
 
cum pater ignarus Cadmo perquirere raptam
 
imperat et poenam, si non invenerit, addit
 
exilium, facto pius et sceleratus eodem. 5
 
Orbe pererrato (quis enim deprendere possit
 
furta Iovis?) profugus patriamque iramque parentis
 
vitat Agenorides Phoebique oracula supplex
 
consulit et, quae sit tellus habitanda, requirit.
 
“Bos tibi” Phoebus ait “solis occurret in arvis, 10
 
nullum passa iugum curvique inmunis aratri.
 
Hac duce carpe vias et qua requieverit herba
 
moenia fac condas, Boeotiaque ma vocato.”
 
Vix bene Castalio Cadmus descenderat antro,
 
incustoditam lente videt ire iuvencam 15
 
nullum servitii signum cervice gerentem.
 
Subsequitur pressoque legit vestigia gressu,
 
auctoremque viae Phoebum taciturnus adorat.
 
Iam vada Cephisi Panopesque evaserat arva:
 
bos stetit et tollens speciosam cornibus altis 20
 
ad caelum frontem mugitibus impulit auras,
 
atque ita, respiciens comites sua terga sequentes,
 
procubuit teneraque latus submisit in herba.
 
Cadmus agit grates peregrinaeque oscula terrae
 
figit et ignotos montes agrosque salutat. 25
 
Sacra Iovi facturus erat. Iubet ire ministros
 
et petere e vivis libandas fontibus undas.
 
Silva vetus stabat, nulla violata securi,
 
et specus in medio, virgis ac vimine densus,
 
efficiens humilem lapidum compagibus arcum, 30
 
uberibus fecundus aquis, ubi conditus antro
 
Martius anguis erat, cristis praesignis et auro;
 
igne micant oculi, corpus tumet omne venenis,
 
tres vibrant linguae, triplici stant ordine dentes.
 
Quem postquam Tyria lucum de gente profecti 35
 
infausto tetigere gradu, demissaque in undas
 
urna dedit sonitum, longo caput extulit antro
 
caeruleus serpens horrendaque sibila misit.
 
Effluxere urnae manibus sanguisque reliquit
 
corpus, et attonitos subitus tremor occupat artus. 40
1 / 19 Next →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme