Thesauros Literature Epic Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Book 2

 
Regia Solis erat sublimibus alta columnis,
 
clara micante auro flammasque imitante pyropo:
 
cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat,
 
argenti bifores radiabant lumine valvae.
 
Materiam superabat opus: nam Mulciber illic 5
 
aequora caelarat medias cingentia terras,
 
terrarumque orbem, caelumque quod inminet orbi.
 
Caeruleos habet unda deos, Tritona canorum
 
Proteaque ambiguum, balaenarumque prementem
 
Aegaeona suis inmania terga lacertis, 10
 
Doridaque et natas, quarum pars nare videtur,
 
pars in mole sedens virides siccare capillos,
 
pisce vehi quaedam: facies non omnibus una,
 
non diversa tamen, qualem decet esse sororum.
 
Terra viros urbesque gerit silvasque ferasque 15
 
fluminaque et nymphas et cetera numina ruris.
 
Haec super imposita est caeli fulgentis imago
 
signaque sex foribus dextris totidemque sinistris.
 
Quo simul acclivi Clymeneia limite proles
 
venit et intravit dubitati tecta parentis, 20
 
protinus ad patrios sua fert vestigia vultus
 
consistitque procul: neque enim propiora ferebat
 
lumina. Purpurea velatus veste sedebat
 
in solio Phoebus claris lucente smaragdis.
 
A dextra laevaque Dies et Mensis et Annus 25
 
Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae
 
Verque novum stabat cinctum florente corona,
 
stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat,
 
stabat et Autumnus, calcatis sordidus uvis,
 
et glacialis Hiems, canos hirsuta capillos. 30
 
Inde loco medius rerum novitate paventem
 
Sol oculis iuvenem, quibus adspicit omnia, vidit
 
“quae” que “viae tibi causa? quid hac” ait “arce petisti,
 
progenies, Phaethon, haud infitianda parenti?”
 
Ille refert “o lux inmensi publica mundi, 35
 
Phoebe pater, si das usum mihi nominis huius
 
nec falsa Clymene culpam sub imagine celat,
 
pignera da, genitor, per quae tua vera propago
 
credar, et hunc animis errorem detrahe nostris.”
 
Dixerat: at genitor circum caput omne micantes 40
1 / 22 Next →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme