Thesauros Literature Epic Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Book 15

 
et totidem gravitate carent nulloque premente
 
alta petunt, aer atque aere purior ignis.
 
Quae quamquam spatio distant, tamen omnia fiunt
 
ex ipsis et in ipsa cadunt, resolutaque tellus 245
 
in liquidas rarescit aquas, tenuatus in auras
 
aeraque umor abit, dempto quoque pondere rursus
 
in superos aer tenuissimus emicat ignes.
 
Inde retro redeunt, idemque retexitur ordo;
 
ignis enim densum spissatus in aera transit, 250
 
hic in aquas, tellus glomerata cogitur unda.
 
Nec species sua cuique manet, rerumque novatrix
 
ex aliis alias reddit natura figuras:
 
nec perit in toto quicquam, mihi credite, mundo,
 
sed variat faciemque novat, nascique vocatur 255
 
incipere esse aliud, quam quod fuit ante, morique
 
desinere illud idem. Cum sint huc forsitan illa,
 
haec translata illuc, summa tamen omnia constant.
 
Nil equidem durare diu sub imagine eadem
 
crediderim: sic ad ferrum venistis ab auro, 260
 
saecula, sic totiens versa est fortuna locorum.
 
Vidi ego, quod fuerat quondam solidissima tellus,
 
esse fretum, vidi factas ex aequore terras:
 
et procul a pelago conchae iacuere marinae,
 
et vetus inventa est in montibus ancora summis. 265
 
Quodque fuit campus, vallem decursus aquarum
 
fecit, et eluvie mons est deductus in aequor,
 
eque paludosa siccis humus aret harenis,
 
quaeque sitim tulerant, stagnata paludibus ument.
 
Hic fontes natura novos emisit, at illic 270
 
clausit, et antiquis tam multa tremoribus orbis
 
flumina prosiliunt aut excaecata residunt.
 
Sic ubi terreno Lycus est epotus hiatu,
 
exsistit procul hinc alioque renascitur ore:
 
Sic modo combibitur, tecto modo gurgite lapsus 275
 
redditur Argolicis ingens Erasinus in arvis,
 
et Mysum, capitisque sui ripaeque prioris
 
paenituisse ferunt, alia nunc ire Caicum;
 
nec non Sicanias volvens Amenanus harenas
 
nunc fluit, interdum suppressis fontibus aret. 280
 
Ante bibebatur, nunc, quas contingere nolis,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme