Thesauros Literature Epic Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Book 15

 
haesit in adverso gravis hasta minoris Atridae:
 
cognovi clipeum, laevae gestamina nostrae,
 
nuper Abanteis templo Iunonis in Argis.
 
Omnia mutantur, nihil interit: errat et illinc 165
 
huc venit, hinc illuc, et quoslibet occupat artus
 
spiritus eque feris humana in corpora transit
 
inque feras noster nec tempore deperit ullo;
 
utque novis facilis signatur cera figuris
 
nec manet ut fuerat nec formas servat easdem, 170
 
sed tamen ipsa eadem est: animam sic semper eandem
 
esse, sed in varias doceo migrare figuras.
 
Ergo, ne pietas sit victa cupidine ventris,
 
parcite, vaticinor, cognatas caede nefanda
 
exturbare animas, nec sanguine sanguis alatur! 175
 
Et quoniam magno feror aequore plenaque ventis
 
vela dedi: nihil est toto, quod perstet, in orbe.
 
Cuncta fluunt, omnisque vagans formatur imago;
 
ipsa quoque adsiduo labuntur tempora motu,
 
non secus ac flumen, neque enim consistere flumen 180
 
nec levis hora potest, sed ut unda impellitur unda
 
urgeturque eadem veniente urgetque priorem,
 
tempora sic fugiunt pariter pariterque sequuntur
 
et nova sunt semper; nam quod fuit ante, relictum est,
 
fitque quod haud fuerat, momentaque cuncta novantur. 185
 
Cernis et emensas in lucem tendere noctes,
 
et iubar hoc nitidum nigrae succedere nocti.
 
Nec color est idem caelo, cum lassa quiete
 
cuncta iacent media, cumque albo Lucifer exit
 
clarus equo rursusque alius, cum praevia lucis 190
 
tradendum Phoebo Pallantias inficit orbem.
 
Ipse dei clipeus, terra cum tollitur ima,
 
mane rubet, terraque, rubet cum conditur ima,
 
candidus in summo est, melior natura quod illic
 
aetheris est terraeque procul contagia fugit. 195
 
Nec par aut eadem nocturnae forma Dianae
 
esse potest umquam, semperque hodierna sequente,
 
si crescit, minor est, maior, si contrahit orbem.
 
Quid? non in species succedere quattuor annum
 
adspicis, aetatis peragentem imitamina nostrae? 200
 
Nam tener ac lactens puerique simillimus aevo

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme