Thesauros Literature Epic Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Book 15

 
deflevere Numam; nam coniunx urbe relicta
 
vallis Aricinae densis latet abdita silvis
 
sacraque Oresteae gemitu questuque Dianae
 
impedit: a! quotiens nymphae nemorisque lacusque, 490
 
ne faceret, monuere et consolantia verba
 
dixerunt. Quotiens flenti Theseius heros
 
“siste modum!” dixit, “ne que enim fortuna querenda
 
sola tua est; similes aliorum respice casus:
 
mitius ista feres, utinamque exempla dolentem 495
 
non mea te possent relevare! Sed et mea possunt.
 
Fando aliquem Hippolytum vestras puto, contigit aures
 
credulitate patris, sceleratae fraude novercae
 
occubuisse neci: mirabere, vixque probabo,
 
sed tamen ille ego sum. Me Pasiphaeia quondam 500
 
temptatum frustra patrium temerare cubile,
 
quod voluit, voluisse, infelix crimine verso
 
(indiciine metu magis offensane repulsae?)
 
damnavit, meritumque nihil pater eicit urbe
 
hostilique caput prece detestatur euntis. 505
 
Pittheam profugo curru Troezena petebam,
 
iamque Corinthiaci carpebam litora ponti,
 
cum mare surrexit, cumulusque inmanis aquarum
 
in montis speciem curvari et crescere visus
 
et dare mugitus summoque cacumine findi. 510
 
Corniger hinc taurus ruptis expellitur undis,
 
pectoribusque tenus molles erectus in auras
 
naribus et patulo partem maris evomit ore.
 
Corda pavent comitum. Mihi mens interrita mansit
 
exsiliis contenta suis: cum colla feroces 515
 
ad freta convertunt adrectisque auribus horrent
 
quadrupedes monstrique metu turbantur et altis
 
praecipitant currum scopulis; ego ducere vana
 
frena manu spumis albentibus oblita luctor
 
et retro lentas tendo resupinus habenas. 520
 
Nec vires tamen has rabies superasset equorum.
 
ni rota, perpetuum qua circumvertitur axem,
 
stipitis occursu fracta ac disiecta fuisset.
 
Excutior curru, lorisque tenentibus artus
 
viscera viva trahi nervosque in stipe teneri, 525
 
membra rapi partim, partim reprensa relinqui,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme