Thesauros Literature Epic Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Book 14

 
rex fuit, utilium bello studiosus equorum;
 
forma viro, quam cernis, erat: licet ipse decorem
 
adspicias fictaque probes ab imagine veram.
 
Par animus formae; nec adhuc spectasse per annos
 
quinquennem poterat Graia quater Elide pugnam. 325
 
Ille suos dryadas Latiis in montibus ortas
 
verterat in vultus, illum fontana petebant
 
numina, naiades, quas Albula, quasque Numici,
 
quas Anienis aquae cursuque brevissimus Almo
 
Narve tulit praeceps et opacae Farfarus umbrae, 330
 
quaeque colunt Scythicae stagnum nemorale Dianae
 
finitimosque lacus; spretis tamen omnibus unam
 
ille colit nymphen, quam quondam in colle Palati
 
dicitur Ionio peperisse Venilia Iano.
 
Haec ubi nubilibus primum maturuit annis, 335
 
praeposito cunctis Laurenti tradita Pico est,
 
rara quidem facie, sed rarior arte canendi,
 
unde Canens dicta est: silvas et saxa movere
 
et mulcere feras et flumina longa morari
 
ore suo volucresque vagas retinere solebat. 340
 
Quae dum feminea modulatur carmina voce,
 
exierat tecto Laurentes Picus in agros,
 
indigenas fixurus apros, tergumque premebat
 
acris equi, laevaque hastilia bina ferebat,
 
poeniceam fulvo chlamydem contractus ab auro. 345
 
Venerat in silvas et filia Solis easdem,
 
utque novas legeret fecundis collibus herbas,
 
nomine dicta suo Circaea reliquerat arva.
 
Quae simul ac iuvenem, virgultis abdita, vidit,
 
obstipuit: cecidere manu, quas legerat, herbae, 350
 
flammaque per totas visa est errare medullas.
 
Ut primum valido mentem conlegit ab aestu,
 
quid cuperet, fassura fuit: ne posset adire,
 
cursus equi fecit circumfususque satelles.
 
“Non” ait “effugies, vento rapiare licebit, 355
 
si modo me novi, si non evanuit omnis
 
herbarum virtus et non mea carmina fallunt.”
 
Dixit et effigiem, nullo cum corpore, falsi
 
finxit apri praeterque oculos transcurrere regis
 
iussit et in densum trabibus nemus ire videri, 360

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme