Thesauros Literature Epic Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Book 14

 
Una tamen, quae nos ipsumque vehebat Ulixen,
 
effugit. Amissa sociorum parte dolentes
 
multaque conquesti terris adlabimur illis,
 
quas procul hinc cernis (procul hinc, mihi crede, videnda
 
insula, visa mihi!), tuque o iustissime Troum, 245
 
nate dea (neque enim finito Marte vocandus
 
hostis es, Aenea), moneo, fuge litora Circes.
 
Nos quoque Circaeo religata in litore pinu,
 
Antiphatae memores inmansuetique Cyclopis,
 
ire negabamus vel tecta ignota subire; 250
 
sorte sumus lecti, sors me fidumque Politen
 
Eurylochumque simul nimiique Elpenora vini
 
bisque novem socios Circaea ad moenia misit.
 
Quae simul attigimus stetimusque in limine tecti,
 
mille lupi mixtaeque lupis ursique leaeque 255
 
occursu fecere metum, sed nulla timenda
 
nullaque erat nostro factura in corpore vulnus.
 
Quin etiam blandas movere per aera caudas
 
nostraque adulantes comitant vestigia, donec
 
excipiunt famulae perque atria marmore tecta 260
 
ad dominam ducunt: pulchro sedet illa recessu,
 
sollemni solio, pallamque induta nitentem
 
insuper aurato circumvelatur amictu.
 
Nereides nymphaeque simul, quae vellera motis
 
nulla trahunt digitis nec fila sequentia ducunt: 265
 
gramina disponunt sparsosque sine ordine flores
 
secernunt calathis variasque coloribus herbas;
 
ipsa quod hae faciunt opus, exigit, ipsa, quis usus
 
quove sit in folio, quae sit concordia mixtis,
 
novit et advertens pensas examinat herbas. 270
 
Haec ubi nos vidit, dicta acceptaque salute,
 
diffudit vultus et reddidit omina voce.
 
Nec mora, misceri tosti iubet hordea grani
 
mellaque vimque meri cum lacte coagula passo,
 
quique sub hac lateant furtim dulcedine, sucos 275
 
adicit. Accipimus sacra data pocula dextra.
 
Quae simul arenti sitientes hausimus ore,
 
et tetigit summos virga dea dira capillos,
 
(et pudet et referam!) saetis horrescere coepi
 
nec iam posse loqui, pro verbis edere raucum 280

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme