Thesauros Literature Epic Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Book 14

 
membraque et humano concretam sanguine barbam.
 
mors erat ante oculos, minimum tamen ipsa doloris:
 
et iam prensurum, iam nunc mea viscera rebar
 
in sua mersurum, mentique haerebat imago
 
temporis illius, quo vidi bina meorum 205
 
ter quater adfligi sociorum corpora terrae,
 
cum super ipse iacens hirsuti more leonis
 
visceraque et carnes cumque albis ossa medullis
 
semianimesque artus avidam condebat in alvum.
 
Me tremor invasit: stabam sine sanguine maestus; 210
 
mandentemque videns eiectantemque cruentas
 
ore dapes et frusta mero glomerata vomentem
 
talia fingebam misero mihi fata parari
 
perque dies multos latitans omnemque tremescens
 
ad strepitum, mortemque timens cupidusque moriri, 215
 
glande famem pellens et mixta frondibus herba,
 
solus, inops, exspes, leto poenaeque relictus
 
hanc procul adspexi longo post tempore navem
 
oravique fugam gestu ad litusque cucurri —
 
et movi. Graiumque ratis Troiana recepit! 220
 
Tu quoque pande tuos, comitum gratissime, casus
 
et ducis et turbae, quae tecum est credita ponto.”
 
Aeolon ille refert Tusco regnare profundo,
 
Aeolon Hippotaden, cohibentem carcere ventos;
 
quos bovis inclusos tergo, memorabile munus, 225
 
Dulichium sumpsisse ducem flatuque secundo
 
lucibus isse novem et terram adspexisse petitam;
 
proxima post nonam cum sese aurora moveret,
 
invidia socios praedaeque cupidine victos,
 
esse ratos aurum, dempsisse ligamina ventis; 230
 
cum quibus isse retro, per quas modo venerat undas,
 
Aeoliique ratem portus repetisse tyranni.
 
“Inde Lami veterem Laestrygonis” inquit “in urbem
 
venimus. Antiphates terra regnabat in illa.
 
Missus ad hunc ego sum, numero comitante duorum, 235
 
vixque fuga quaesita salus comitique mihique:
 
tertius e nobis Laestrygonis impia tinxit
 
ora cruore suo. Fugientibus instat et agmen
 
concitat Antiphates. Coeunt et saxa trabesque
 
coniciunt merguntque viros merguntque carinas. 240

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme