Thesauros Literature Epic Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Book 13

 
procubuit! Nec me lacrimae luctusque timorque
 
tardarunt, quin corpus humo sublime referrem.
 
His umeris, his, inquam, umeris ego corpus Achillis.
 
et simul arma tuli, quae nunc quoque ferre laboro! 285
 
Sunt mihi, quae valeant in talia pondera, vires,
 
est animus certe vestros sensurus honores.
 
Scilicet idcirco pro nato caerula mater
 
ambitiosa suo fuit, ut caelestia dona,
 
artis opus tantae, rudis et sine pectore miles 290
 
indueret? neque enim clipei caelamina novit,
 
Oceanum et terras cumque alto sidera caelo
 
Pleiadasque hyadasque inmunemque aequoris arcton
 
diversasque urbes nitidumque Orionis ensem:
 
Quid quod me duri fugientem munera belli
 
arguit incepto serum accessisse labori,
 
nec se magnanimo maledicere sentit Achilli?
 
Si simulasse vocas crimen, simulavimus ambo;
 
si mora pro culpa est, ego sum maturior illo. 300
 
Me pia detinuit coniunx, pia mater Achillem,
 
primaque sunt illis data tempora, cetera vobis.
 
Haud timeo, si iam nequeam defendere, crimen
 
cum tanto commune viro: deprensus Ulixis
 
ingenio tamen ille, at non Aiacis Ulixes! 305
 
Neve in me stolidae convicia fundere linguae
 
admiremur eum, vobis quoque digna pudore
 
obicit. An falso Palameden crimine turpe est
 
accusasse mihi, vobis damnasse decorum?
 
Sed neque Naupliades facinus defendere tantum 310
 
tamque patens valuit, nec vos audistis in illo
 
crimina: vidistis, pretioque obiecta patebant.
 
Nec Poeantiaden quod habet Vulcania Lemnos,
 
esse reus merui: factum defendite vestrum,
 
consensistis enim. Nec me suasisse negabo, 315
 
ut se subtraheret bellique viaeque labori
 
temptaretque feros requie finire dolores.
 
Paruit et vivit! Non haec sententia tantum
 
fida, sed et felix, cum sit satis esse fidelem.
 
Quem quoniam vates delenda ad Pergama poscunt, 320
 
ne mandate mihi: melius Telamonius ibit
 
eloquioque virum morbis iraque furentem

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme