Thesauros Literature Epic Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Book 13

 
Arma viri fortis medios mittantur in hostes:
 
inde iubete peti et referentem ornate relatis?”
 
Finierat Telamone satus vulgique secutum
 
ultima murmur erat, donec Laertius heros
 
adstitit atque oculos paulum tellure moratos 125
 
sustulit ad proceres exspectatoque resolvit
 
ora sono; neque abest facundis gratia dictis.
 
“Si mea cum vestris valuissent vota, Pelasgi,
 
non foret ambiguus tanti certaminis heres,
 
tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille. 130
 
Quem quoniam non aequa mihi vobisque negarunt
 
fata” (manuque simul veluti lacrimantia tersit
 
lumina), “quis magno melius succedit Achilli,
 
quam per quem magnus Danais successit Achilles?
 
Huic modo ne prosit, quod, uti est, hebes esse videtur, 135
 
neve mihi noceat, quod vobis semper, Achivi,
 
profuit ingenium, meaque haec facundia, siqua est,
 
quae nunc pro domino, pro vobis saepe locuta est,
 
invidia careat, bona nec sua quisque recuset.
 
Nam genus et proavos et quae non fecimus ipsi, 140
 
vix ea nostra voco; sed enim quia rettulit Aiax
 
esse Iovis pronepos, nostri quoque sanguinis auctor
 
Iuppiter est, totidemque gradus distamus ab illo.
 
Nam mihi Laertes pater est, Arcesius illi,
 
Iuppiter huic, neque in his quisquam damnatus et exsul. 145
 
Est quoque per matrem Cyllenius addita nobis
 
altera nobilitas: deus est in utroque parente.
 
Sed neque materno quod sum generosior ortu,
 
nec mihi quod pater est fraterni sanguinis insons,
 
proposita arma peto: meritis expendite causam, 150
 
dummodo, quod fratres Telamon Peleusque fuerunt,
 
Aiacis meritum non sit nec sanguinis ordo,
 
sed virtutis honor spoliis quaeratur in istis!
 
Aut si proximitas primusque requiritur heres,
 
est genitor Peleus, est Pyrrhus filius illi. 155
 
Quis locus Aiaci? Phthiam haec Scyrumve ferantur!
 
Nec minus est isto Teucer patruelis Achilli:
 
num petit ille tamen? num si petat, auferat illa?
 
Ergo operum quoniam nudum certamen habetur:
 
plura quidem feci, quam quae comprendere dictis 160

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme