Thesauros Literature Epic Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Book 13

 
miraque res, subito media tenus exstitit alvo
 
incinctus iuvenis flexis nova cornua cannis,
 
qui, nisi quod maior, quod toto caerulus ore, 895
 
Acis erat. Sed sic quoque erat tamen Acis, in amnem
 
versus, et antiquum tenuerunt flumina nomen.”
 
Desierat Galatea loqui, coetuque soluto
 
discedunt placidisque natant Nereides undis.
 
Scylla redit (neque enim medio se credere ponto 900
 
audet) et aut bibula sine vestibus errat harena,
 
aut, ubi lassata est, seductos nacta recessus
 
gurgitis, inclusa sua membra refrigerat unda.
 
Ecce fretum scindens alti novus incola ponti,
 
nuper in Euboica versis Anthedone membris, 905
 
Glaucus adest visaeque cupidine virginis haeret
 
et quaecumque putat fugientem posse morari
 
verba refert; fugit illa tamen veloxque timore
 
pervenit in summum positi prope litora montis.
 
Ante fretum est ingens, apicem conlectus in unum, 910
 
longa sub arboribus convexus in aequora vertex:
 
constitit hic, et tuta loco, monstrumne deusne
 
ille sit, ignorans, admiraturque colorem
 
caesariemque umeros subiectaque terga tegentem,
 
ultimaque excipiat quod tortilis inguina piscis. 915
 
Sensit et innitens, quae stabat proxima, moli,
 
“non ego prodigium nec sum fera belua, virgo,
 
sed deus” inquit “aquae: nec maius in aequore Proteus
 
ius habet et Triton Athamantiadesque Palaemon.
 
Ante tamen mortalis eram, sed, scilicet altis 920
 
deditus aequoribus, tantum exercebar in illis.
 
Nam modo ducebam ducentia retia pisces,
 
nunc in mole sedens moderabar harundine linum.
 
Sunt viridi prato confinia litora, quorum
 
altera pars undis, pars altera cingitur herbis, 925
 
quas neque cornigerae morsu laesere iuvencae,
 
nec placidae carpsistis oves hirtaeve capellae;
 
non apis inde tulit conlectos semine flores,
 
non data sunt capiti genialia serta, neque umquam
 
falciferae secuere manus; ego primus in illo 930
 
caespite consedi, dum lina madentia sicco,
 
utque recenserem captivos ordine pisces,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme